PL 68, col. 393

Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

XLIX.
Sedentes ad mensam taceant, et lectio quotidie
omni tempore, dum cibus sumitur, legatur: ut
uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei
reficiatur. Quia scriptum est: Non in pane solo vivit
homo, sed in omni verbo Dei [(Matth. IV)]
.
L.
Sanctus abbas, nisi inaequalitate faciente, extra
congregationem non reficiet.
LI.
Carnes in cibo nusquam sumantur. Pulli vero
vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur:
infirmis tantum provideantur, et accipere liceat. Pisces
vero certis festivitatibus, aut quando sanctus
abbas indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur.
LII.
Extra mensam communem nec quidquam cibi
potusve gustare liceat, absque infirmis et illis aetatibus,
quae adhuc perenutriri indigent.

LIII.
Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si
sancto abbati justum visum fuerit, etiam cellariolum
suum in commune, et coquinam sequestratam habeant:
et cura illis vel studium impendatur, donec
convalescant.
LIV.

In primo die Paschae ad tertiam ter Kyrie eleison,
psalmi duodecim: id est, quatuor fratres binos psalmos
et alleluiaticum tertium dicant: perdictis psalmis, Kyrie eleison
et antiphonas sex, lectiones tres:
una de Actibus apostolorum, alia de Apocalypsi, tertia
de Evangelio; hymnus Jam surgit hora tertia, et
capitellum; deinde Kyrie eleison. Sic in omni opere
Dei tertia vice Kyrie eleison dicite, antequam incipiatis:
et psalmis perdictis et capitello perdicto. Ad
sextam idem numerus psalmorum, antiphona una,

hymnus: Jam sexta sensim volvitur, lectio Evangelii
et capitellum. Ad nonam ipse ordo teneatur: hymnus, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium directaneus
parvulus; id est, Regna terrae, cantate Deo,
psallite Domino [(Psal. LXVII)]
. Alia die: Laudate,
pueri, Dominum; antiphona tria; hymnus: Hic est
dies verus Dei, et capitellum; quem hymnum toto
Pascha ad matutinos et ad lucernarium dicite. Ad
duodecimam imprimis directaneus parvulus: Sol
cognovit occasum suum [(Psal. CIII)]
. Sex fratres binos
psalmos cum suis alletuiaticis dicant, antiplona
tria, lectiones duas, unam de Apostolo, aliam
de Evangelio. Ad nocturnos paschales ipso
numero omnia dicite, sicut in duodecima designavimus.
Ad matutinos imprimis directaneum: Exaltabote,

Deus meus et Rex meus. Inde, Judica me, Deus;
et, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo, cum alleluia.
Deinde, Confitemini Domino, cum alleluia; inde Cantemus
Domino, et ipsum sic; postea, Lauda, anima
mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus
est psalmus. Lauda, Jerusalem, Dominum: totos tres
alleluia; deinde benedictio dicenda est. Post benedictionem: Laudate Dominum de coelis. Cantate
Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis
ejus;
cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum,
aut cum antiphona, aut cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo,
et capitellum. Et complete
matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni die dominico,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.