PL 68, col. 40

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

ut est: Veniet enim Filius hominis in gloria Patris sui
cum angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum
opera sua. Dico autem vobis quia sunt aliqui de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium
hominis venientem in regno suo [(Matt. XVI, 27, 28)]
.
Aut retributio bonorum seu malorum, ut cum dicitur: Et ibunt isti in poenam aeternam, justi vero in
vitam aeternam
[(Matt. XXV, 46)]
. Aut Spiritus sancti
praesentia apostolis data, ut est: Ego rogabo Patrem
meum, et alterum Paracletum mittet vobis, ut maneat
vobiscum in aeternum Spiritum veritatis [(Joan. XIV, 16,
17)]
. Aut ecclesiastica praenuntiatur auctoritas, sicut
dicitur: Et dabo tibi claves regni coelorum: et quodcunque
ligaveris in terra, erit ligatum et in coelo [(Matt.
XVI, 19)]
. Aut mors, passio ac resurrectio Salvatoris,

sicut dicitur: Ex illo coepit Jesus ostendere discipulis
suis, quia oportet eum in Hierosolymam ire, et multa
sustinere a presbyteris et principibus sacerdotum, et
mori, et tertia die resurgere [(Luc. IX, 22)]
. Aut generalis
resurrectio, ut cum dicit Apostolus: Sicut in
Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur [(I Cor. XV, 22)]
.
Aut simul Christi et nostra
resurrectio, sicut dicitur: Cum ego exaltatus fuero a
terra, omnes traham ad me [(Joan. XII, 32)]
. Aut Judae
proditio, sicut dicit Christus: Nonne ego vos legi duodecim,
et unus ex vobis diabolus est [(Joan. VI, 71)]
?
Aut modus tentationis et mortis aliquorum discipulorum,
sicut Petro Dominus et negationem futuram
praedixit et speciem passionis, dicens: Antequam
gallus cantet, ter me negabis [(Matt. XXVI, 34)]
; et:
Cum senex fueris, extendes manus tuas, et alius te
cinget et ducet quo tu non vis
[(Joan. XXI, 18)]
. Aut
praesentia detentorum Christi, cum dicit: Surgite,
eamus, ecce appropinquavit qui me tradet [(Matt. XXVI,
46)]
. Aut dispersio apostolorum, sicut: Percutiam
pastorem, et dispergentur oves gregis [(Ibid., 31)]
. Aut
pulli asinae repertio, quem Dominus in Evangelio
praedixit a discipulis adducendum [(Matt. XXI, 2, 3)] .
Aut Antichristi praesentia, cum dicitur: Nemo vos
seducat ullo modo: quia nisi venerit discessio primum,
et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui
contradicit [(II Thess. 2, 3)]
. Aut Eliae praesentia,
cum dicitur: Elias veniet primum [(Matt. XVII, 11)]
.
Aut conscientiae electorum, ut de Paulo: Vas electionis
mihi est iste [(Act. IX, 15)]
. Aut aliqui non immutandi,

sed gustaturi mortem praedicuntur, sicut Apostolus: Ecce mysterium dico vobis: omnes quidem
resurgemus, sed non omnes immutabimur
[(I Cor. XV,
51)]
. Aut futura pestis, sicut Agabi prophetia [(Act. XI,
28)] . Aut haeresum contrarietas, sicut dicitur: Istud
autem agnosce, quia in ultimis diebus exsurgent tempora
maligna [(II Tim. III, 1)]
. Et rursus: Quando
sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria
quaerent sibi doctores [(II Tim. IV, 3)]
. Aut baptismatis
gratia, ut est: Ipse vos baptizabit in Spiritu
sancto et igne [(Matt. III, 11)]
. Aut consumptio Jerusalem
ac templi judaici, sicut est: Orate ne fiat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.