PL 68, col. 401

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

IV.
Epistolas praecepimus nec dandas nec accipiendas
sine scientia aut permisso abbatissae.
V.
Nulla circa lectum suum quod manducare aut
bibere possit, reponere praesumat; sed omnes in communi
cellario recondat; et si inaequalitas exegerit,
jubente seniore quod necesse fuerit, non ei negetur.
VI.
Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid
hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere.
VII.
Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare [(Matth. V)]
.
Et alia scriptura: Vir multum jurans implebitur
iniquitate, et non discedet de domo illius plaga [(Eccles. XXIII)]
.
VIII.
Non maledicatis, quia scriptum est: Neque
maledici regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI)]
.
IX.
Mentiri omnino non liceat: quia os quod mentitur

occidit animam [(Sap. I)]
, et illud: Perdes eos qui
loquuntur mendacium [(Psal. V)]
.
X.
Iracundiam nulla usque ad aliam diem protrahere
praesumat. Et sicut habet humana fragilitas, si
sermo durior inter sorores ortus fuerit, invicem sibi
veniam petere et debita relaxare festinent: propter
Domini mandatum, ubi dicit: Si recordatus fueris quia
frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus
tuum ante altare, et vade prius reconciliatum fratri
tuo: et tunc veniens offeres munus tuum [(Matth. V)]
. Et, si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater
vester coelestis dimittet vobis peccata vestra
[(Matth. VI)]
.
Item, Si septies peccaverit in die in te, et conversus dixerit,
poenitet me; dimitte illi [(Luc. XVII)]
. Et. Non dico
tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth.

XVIII). Et alia scriptura: Ira viri justitiam Dei non
operatur [(Jac. I)]
. Et Apostolus: Sol non occidat super
iracundiam vestram [(Ephes. IV)]
. Quod Deus avertat,
si diabolo instigante fuerit aliqua furore repleta, ut
ista mandata pertinaci corde contemnat; et una de
illis quae discordantes sunt praevenerit aliam, veniam
ei petens; si illa cui petet non dimiserit, disciplinam
accipiat, ut ad charitatem se corrigat. Et si ambo
despexerint, ambae pariter a communione vel a cibo
suspendantur; donec invicem sibi reconcilientur.
XI.
Soror in sororem si ausa fuerit manum mittere,
disciplinam accipiat.
XII.
Nulli liceat ad salutandum exire, nisi cum abbatissa
aut praeposita, vel certe alia quacunque seniore
cui abbatissa praeceperit. Et sic propinquos suos

videant, aut loquantur, ne altiori voce loquantur.
XIII.
Ancilla non excipiatur: liberta tamen si fuerit,
adhuc adolescens aetate, et cum epistolis patroni
sui venerit, in abbatissae sit arbitrio si excipi debeat.
XIV.
Nec viri nec mulieres saeculares in monasterium
ingrediantur, praeter in basilicam B. Mariae, et
in salutatorium.
XV.
Provisores vero monasterii, si in habitu laico
fuerint, nec ipsi permittantur intrare, nisi pro his
utilitatibus quas in hac Regula statuimus, cum marcionibus
aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri
aut reparari, aut certe pro aliqua ratione abbatissae
introeant: de caetero nullam licentiam aut libertatem
habeant introeundi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.