PL 68, col. 416

Praefatio (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne · Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

eruditissimi tradiderunt. Epistolam sane quae ad
Hebraeos scribitur, quidam Pauli non esse affirmant,
eo quod non sit ejus nomine titulata, et propter sermonis
stylique distantiam; sed aut Barnabae, juxta
Tertullianum; aut Lucae, juxta quosdam; vel certe
Clementis, discipuli apostolorum, et post eos episcopi
Romanae Ecclesiae ordinati. Quibus respondendum
est: Si propterea Pauli non erit, quia ejus non habet
nomen, nec alicujus erit, quia nullius nomine titulatur.
Quod si absurdum est, ipsius esse magis credenda
est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio; vel certe
quia apud Hebraeorum Ecclesias quasi destructor
legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine
scribere, ne odium nominis fronte prolati utilitatem
excluderet lectionis. Non est sane mirum si disertior

sit in proprio, id est in Hebraeo, quam in peregrino,
id est Graeco, quo caeterae Epistolae scriptae sunt sermone.
Movet etiam quosdam, quare Romanorum
Epistola in primo sit posita, cum eam postea scriptam
ratio manifestet. Unde intelligendum est ita
omnes Epistolas ordinatas, ut prima poneretur, quae
ad inferiores fuerat destinata, et per singulas Epistolas
gradatim ad perfectiores veniretur. Romani
namque tam infirmi erant, ut non intelligerent: idcirco
illos indigere asserit confirmari, vitia eorum
priora commemorans. Corinthiis autem jam dicit
scientiam omnem esse concessam, et non tam ipsos
increpat, quam cur alios non increpaverint, reprehendit,
cum dicit: Auditur inter vos fornicatio. Et

iterum: Congregatis vobis cum meo spiritu tradere
hujusmodi Satanae. In secunda vero laudantur, et ut
magis ac magis proficiant admonentur. Galatae jam
nullius criminis arguuntur, nisi quod versutis pseudoapostolis
crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione,
sed multa sunt laude digni, quia fidem
apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo
magis collaudantur, qui ne audire quidem falsos
apostolos voluerunt. Thessalonicenses adaeque in
duabus Epistolis omne laude prosequitur, eo quod
non solum fidem inconcussam servaverint veritatis,
sed etiam in persecutione civium constantes fuerint
inventi. Colossenses vero tales erant qui non indigerent,
ut ab Apostolo carnaliter viderentur; denique

nunquam eis suum promit adventum: quibus etiam
dicit: Etsi corpore absens, sed spiritu vobiscum sum
gaudens, et videns ordinem vestrum. De Hebraeis quid
dicam, quibus ait: Nam et vinctis compassi estis, et
rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

ipso vocabulo novus esset. Servus Jesu Christi. Sicut
Isaias dicit: Magnum tibi est vocari servum meum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.