PL 68, col. 419

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

quomodo Abraham credens ex gentibus per fidem
salvatus est, ita et caeteri credentes salventur. Ex fide
in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide mea
vivit. Ex fide Veteris Testamenti justificatur Judaeus,
ex Novi, gentilis, dum Judaeus credit quod hoc ante
prophetae praedixerint. Item aliter: Ex fide praesenti
in futura, quia fides ad invisibilia pertinet, quae et
sub Veteri Testamento, et in Novo dono Dei infusa
est. Et ideo dicit: Justus autem ex fide mea vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo.
Contra partem gentium
loquitur, dicitque Dei iram per Evangelium
revelari. Noverant enim homines et beneficia et plagas
exspectare de coelis. Super omnem impietatem et
injustitiam hominum. Prima impietas in Deum, peccare
est aut per blasphemiam, aut per contemptum. Alia

in parentes, aut injuria, aut despectu. Tertia in extraneum,
quia omne contrarium pietati impietas est.
Quarta in semetipsos, sicut Sapientia dicit: Qui autem
peccant in me, impie faciunt in suas animas. Sive
omnem impietatem, quia diversae sunt idolorum culturae,
ut impietas ad injuriam Dei, injustitia ad omnia
peccata referatur. Eorum qui veritatem in justitia detinent.
Qui veritatem nominis Dei in injustitia indignae
materiae detinent idolorum. Quia quod notum
est Dei, manifestum est in illis. Omnis creatura ostendit
se non esse Deum, sed esse alium qui eam fecerit,
cui servitio parere necesse sit, naturaliter enim potest
scire de Deo quod sit, et quod justus sit, et ipsa
creatura non esse a semetipsa, quia major per omnia
omnibus nulla est, quia omnes se alterutram vincunt,

aliae magnitudine, ut coelum; aliae claritate ut sol, et
luna, vel stellae praeclarae. Deus enim illis manifestavit.
Virtutes ejus occultae ex iis quae palam sunt manifestantur. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi
per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
Si enim
ea quae videntur tam praeclara, ab illo facta sunt, ut
quidam illa deos putarent, quanto magis factorem
sempiternum intelligere potuerunt? Sempiterna quoque
ejus virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles. Ergo
Christus sempiternus, quia Dei virtus et Dei sapientia
est. Quia cum cognovissent Deum. Quomodo cognoverunt?
sive ex conscientia per insitam sibi rationem,
sive ex mundi factura, quia omnia mutabilia
sunt, solus Deus incommutabilis. Non sicut Deum
glorificaverunt. Non illum per suam magnitudinem

venerati sunt, sed pro Deo idola coluerunt. Aut gratias
egerunt. Quia rationabiles ab eo facti sunt. Sed
evanuerunt in cogitationibus suis. Putantes se Dei
magnitudinem posse comprehendere. Et obscuratum
est insipiens cor eorum. Recedentes utique a limine
veritatis, creaturam pro Creatore venerando, verum
lumen, id est Dei sapientiam perdiderunt. Dicentes
enim se esse sapientes. Quasi qui invenirent quomodo
invisibilis Deus in simulacrum visibile coleretur. Stulti facti sunt.
Non intelligentes Deum non esse,
quem homo fecisset. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis et volucris et quadrupedum et serpentum. Hic
Jovis cultores appellat, quem propter amores foedissimos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.