PL 68, col. 427
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
ipso dono Domini crediderunt, et impleta est, et
usque in finem quotidie plenius adimpletur, quia
verax est qui promisit, et fallere nullatenus potest. Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax: sicut
scriptum est.
Ut justus proberis, cum in peccatoribus
vindicas: Ut justificeris in sermonibus tuis, et
vincas cum judicaris. Vincis cum judicaris, cum mihi
peccata mea, me confitente et damnante, dimittis. Ut
justificeris, inquit, in sermonibus tuis, est enim Deus
verax; nam etsi vacuata est apostolatus benedictio
in traditore Juda, sed in Petro, qui fidem conservavit,
impleta est. Evacuata est promissio in populo,
qui propter transgressiones periit in deserto; impleta
est in eis qui in terram sanctam dono Domini, fide
cooperante, perducti sunt. Adjicit etiam de psalmo L
testimonium: Ut justificeris, inquit, in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris. In psalmi ordine et locutio
prophetae ita se habet: O Domine, pronuntiasti
quidem sine personarum acceptione te in peccatores
vindicaturum, et quidem nunc dum mihi remittis,
patientiam tuam mendacium judicant, sed vincis cum
judicaris, dum mihi peccata, me confitente et damnante,
dimittis, quia non judicas bis in idipsum. Id
est, dum homo ipse sui judex culpam in se lamentatione
et contritione persequitur, injusta esse pietatis
tuae indulgentia non probatur. Dum me immanis
commissi reum arguis per prophetam, probas te habere
de nostris operibus curam, et vincis eos qui te
incuriosum humanorum actuum judicabant. Ideo de
isto sensu Apostoli totam expositionem cujusdam
sancti viri posui, ut plenius lectoris sollicitudo imbueretur,
et ubicunque sic invenis, paginas plenas,
pro instructione hoc posui. Ut justificeris, inquit, in
sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Videamus
quomodo sibi hoc loco Apostoli sermo consentiat
cum testimonio quod ex propheta, sermonem suum
confirmaturus, assumpsit. Sententiam hanc evidenter
illo sensu Apostolus ponit, quo dudum David sub
poenitentiae voce protulerat, dicens: O Domine, de
semine meo esse venturum Salvatorem humani generis
promisisti: nunc dum me videt populus tuus
duplici crimine vulneratum, blasphemare feci filios
Israel, ut, dum in adulterio et homicidio perspiciunt
reatum meum, te putent esse mentitum, et ideo precem
satisfactionis agnosce, et tu remitte quod ipse
condemno, ut cum me indulta propitiatione reparaveris,
et dignum promissione tua feceris, in sermonibus
tuis justus appareas, et vincas cum a reprehensoribus
judicaris, et ita nunc hanc lineam Apostolus
sequitur dicens: Licet transgressores Judaei fecerint
nomen Domini blasphemari, quo dicatur: Haec erat
illa gens sancta et populus electus, qui se nunc transgressione
et inexpiabili sacrilegio et crimine impietatis
involvit; ecce per scelus praevaricatorum Dei
promissa vacuata sunt. Sed non ita est, nam si transgressores
a gratia exciderunt, veridicam Domini
sponsionem obedientia fidelium consequitur, ac sic
confusis illis qui eloquia divina in irritum adducta
jactabant, justificatur Dominus in sermonibus suis,