PL 68, col. 429

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

hunc mundum, si non bonis bona, et malis mala retribuit,
ut justis praemium pro justitia, et peccatoribus
quod merentur tribuit? Si enim veritas Dei in meo
mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid? Id est,
utquid judicor quasi malefaciens? et non sicut quidam
nos dicunt dicere, ut quanto majora mala fecerimus,
tanto ampliora bona recipiamus. Adhuc. Insuper. Et ego tanquam peccator.
Homo qui mentior. Judicor.
A Deo in die judicii. Iste est sensus, tanquam
si diceret: O infidelis, ex verbis meis peccatorum
tuorum asseris defensionem, dicendo quod justitiam
Dei iniquitas nostra commendet, et veritas ejus ex
nostris mendaciis crescat, et imbecillitati nostrae
comparata, magis magisque major appareat. Sed dum
ita malis tuis inimica severitate blandiris, justa damnatione

puniendus es ab illo qui secundum uniuscujuscunque
opera judicabit mundum. Unde hic locus
ideo difficilior videtur, quia ab imperitis diversae partis
quaestionibus obscuratur, sicut alio loco Apostolus
irrationabilia objecta proponit et respuit: Quid enim
dicimus, permanebimus in peccato, ut gratia abundet?
Absit. Et paulo post: Quid ergo? peccabimus,
quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. Ad
extremum Apostolus sensu veritatis evacuans quaestionem
ita dicit: Et non sicut blasphemamur, et sicut
aiunt quidam nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant
bona. Et haec stultorum objectio est, quam subjungens
destruit dicens: Quorum damnatio justa est.
Quid enim justius quam ut aliquis poenam peccati
sui sentiat? quam nos negare mentiti sunt, qui nihil

magis quam justum Dei judicium praedicamus. Quid
igitur? praecellimus eos? Nos Judaei, id est nullam
unde alterutra pars praecellat causam invenio, quia
omnes sub peccato esse judicamus, hoc enim ipsa
ratio deprehendit, sub peccato esse Judaeos et gentes,
ut etiam psalmi testimonio comprobatur. Nequaquam.
Ipse respondit sibi. Causati enim sumus.
Ratiocinati sumus. Judaeos et Graecos omnes sub peccato
esse. Atque gentiles. Sicut scriptum est: Quia
non est justus. Psalmus unde hoc testimonium sumpsit,
de insipiente loquitur, quod in adventu Christi
impletum ostendit, quo tempore nullus justus invenus
est. Quisquam. Nec Judaeus, nec Graecus. Non
est intelligens, non est requirens Deum. Quia non intelligit,
non requirit. Deus autem tunc quaeritur, cum

ejus inquiritur voluntas et impletur. Omnes declinaverunt.
Necesse est ut declinet qui requirere noluit
firmamentum. Simul inutiles facti sunt. Ad opus ad
quod fuerant procreati. Non est qui faciat bonum.
Non ergo erat qui faceret bonum, cum Judaeos praevaricatio
mandatorum, gentes vero naturae lex condemnaret.
Cum ergo ex alterutra parte aliquis bonum
fecerit, gratiae se debere noverit, non naturae, sicut
propheta ad Dominum referens dicit: Apud quem
nemo per se innocens est. Et Isaias in cantico dicit:
Domine Deus noster, dabis pacem nobis: omnia enim
opera nostra operatus es in nobis. Non est usque ad
unum. Quidam dicunt, usque ad Christum. Sepulcrum
patens est gutlur eorum Violentiam pestiferi odoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.