PL 68, col. 441

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

occupaverat. Alia vero peccata nequaquam
regnare videbantur, quia non per universos generaliter
regnabat iniquitas. Naturalis enim aliquantula
justitia vigebat in plurimis, sicut in multis philosophis:
et caetera delicta quamvis ex vitiata natura,
tamen voluntaria erant. Secutum est aliud novum, id
est praevaricationis contempta lege delictum. Ergo
obligatio sola primi hominis usque ad Moysen per se
mortem operata regnavit. A legis autem tempore genus
aliud delictorum in reatum neglectae legis accessit,
quod ante ejus promulgationem non poterat imputari.
Ac sic introeuntibus novis praeceptis iniquitas
multiplicata est. Lex enim non ut tolleret peccatum,
sed ut demonstraret, vel judicaret, advenit: et
ideo hic abundantiam gratiae Apostoli doctrina commendat,

quia non tantum Adae debitum, quod solum
usque ad legem, velut tyrannica dominatione regnaverat;
sed etiam innumeras offensas praevaricationis
et reprobae conversationis Redemptoris bonitas redonavit.
Propterea dixit: Nam judicium quidem ex uno
in condemnationem. Quod autem dicit: usque ad Moysen,
id est usque ad finem legis et initium gratiae debitum
naturale regnavit: sicut dicimus, verbi gratia:
Fuerunt Hunni usque ad Attilam. Non utique principium
regni ejus, sed finem designamus: sic et usque
ad Moysen, id est usque ad finem legis, et principium
gratiae. Reliqua delicta, quae non intelligebantur peccata
esse usque ad principium legis, quousque diceret
lex: Non concupisces, per legem revixerunt. Nam
originale hodieque usque ad baptismum regnat, sed

fenoris sui perdidit usum, postquam Christi sanguis
chirographum originale delevit. Sed dicet aliquis:
Quare adhuc in multis gentibus regnat originis malum?
Cui respondet: Tunc vere pestis late diffusa
regnabat, quando medicus deerat, quando mortalitas
generalis omnes vastabat. Ubi vero portam paradisi
remissio de coelis missa patefacit, mors perdidit potestatem:
ac sic non regnat, quia regnum ejus destructum
est per gratiam Christi. Etiam in eos qui non
peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui
est forma futuri. Forma futuri, forma e contrario;
quomodo ille peccati, ita hic justitiae: sive ille in
anima vivente, iste in spiritu vivificante. Christi forma
Adam fuit: quia sicut Adam sine commercio conjugali
Dei manibus est factus, ita et Christus ex virgine,

Deo operante, processit. Sed non sicut delictum,
ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt:
multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis
Jesu Christi in plures abundavit. Et non sicut per
unum peccatum, ita et donum. Id est, plus praevaluit
justitia in vivificando, quam peccatum in occidendo:
quia Adae peccatum et se et suos posteros interfecit:
Christus autem et quos in corpore invenit, et suum
hominem, et posteros salvavit. Sed forte dicit aliquis:
Caro, quae ex transgressore venit, juste trahit
originale peccatum; anima vero, quae innocens nascitur,
unde trahit originale peccatum, ut si non baptizatus
infans moriatur, in aeternum damnetur? Audiat
et agnoscat quia magis anima primum in Adam
pro appetitu divinitatis suam caro peccavit. Isto vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.