PL 68, col. 798
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
dicit [(Psal. XXXIII)] , Benedicam Dominum in omni
tempore, semper laus ejus in ore meo, et Sapientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas septem [(Prov. IX)] ,
et caetera quibus Ecclesia praedicitur orbem
possessura terrarum, quam sicut unam possessionem
in haereditatem idem Christus accepit. Dabo,
inquit, tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae [(Psal. II)] . Hinc catholicum
singulariter obtinet nomen, eo quod saeculum
totum sola haereditaria possideat dignitate. Haec nunc
Joannem audit, salutationeque perpetuam sperat
redempta salutem. Gratia vobis et pax a Deo, qui est,
et qui erat, et qui venturus est omnipotens. Licet juxta
Apostolum [(II Cor. V)] Deus erat in Christo, mundum
reconcilians sibi, vel sicut ipse testatur [(Joan. VIII)] ,
Qui me misit, mecum est, propter unitatem unius
ejusdemque naturae: ad personam tamen Filii hic
proprie redigendus est locus. Est enim, quia idem
permanet; erat, quia cum Patre omnia condidit, non
ex virgine initium sumpsit: venturus est ad judicandum, et a septem spiritibus qui in conspectu throni
Dei sunt.
Propter septenariam operationem Spiritus
S. septiformis spiritale dicitur [(Isa. II)] , id est, sapientiae
et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae
et pietatis, et timoris Domini. Unius enim spiritus
dona legaliter commendantur, quando a septem
spiritibus pax et gratia devotis optatur, et ab Jesu
Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum.
In homine suscepto testimonium perhibuit Patri,
cum praedicans dicit [(Joan. XVII)] : Et notum feci eis
nomen tuum, et notum faciam: quod Judaeis dudum
negatum ostendens, dicit [(Exod. VI)] : Et nomen
meum Adonai non indicavi eis. Credito enim Filio,
Patris quoque notitia nihilominus revelatur: nam
filius non diceretur, nisi patrem haberet; neque pater,
nisi filium habuisset. Alter itaque alterius praedicatione
cognoscitur, quia pater in filio, et filius in patre veraciter
approbatur. Qui enim non honorificat Filium, non
honorificat Patrem qui misit illum [(Joan. V)] . Hinc etiam
idem Joannes in sua Epistola dicit: Qui credit in Filium
Dei habet testimonium Dei in se; qui non credit Filio,
mendacem facit eum, quoniam non credit in
testimonio quod testificatus est Deus de Filio [(I Joan.
V)] . Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis, passus
etiam suo nos sanguine solvit a peccato, qui resurgens
jure primogenitus a mortuis praedicatur [(Colos.
I)] , et fecit nos in regnum et sacerdotes Deo et
Patri suo, sicut et Petrus apostolus dicit Gens
sancta, regale sacerdotium, genus electum [(I Petr. II)] ,
etc. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus.
Qui enim judicandus primo venit occultus, judicaturus
veniet manifestus, videbitur ab incredulis
carne in qua pati voluit, non divinitate, quae impassibilis
invisibilisque permansit. Idcirco adjecit, et
qui eum confixerunt. Et videbit illum omnis terra.
Omnes etiam terreni vel omnes generaliter mali,
maxime Judaei, qui eum ut minimum putavere necandum,
cum talem viderint, qualem non credebant,
sera semetipsos poenitentia lamentabuntur, et plangent