PL 68, col. 804

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

docetur Ecclesiam. Neque enim dicit, Quid
spiritus dicat Ecclesiae, sed Ecclesiis. Angelum ergo
Ecclesiam significans, duas in eo partes ostendit,
dum et laudat et increpat. In consequentibus autem
manifestatur non eamdem increpare quam laudat,
sicut Dominus in Evangelio [(Luc. XII; Matth. XXIV)]
omne praepositorum corpus, unum servum dixit beatum
et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet,
et non tantum servum, sed partem, inquit,
ejus cum hypocritis ponet. Incipiens ergo bella intestina,
et septiformis Ecclesiae diversa opera in praesentibus
futura monstrare, non dixit: Scribe quae
sunt; sed, Quae fieri oportet, praedicans usque in
finem saeculi malos cum bonis in Ecclesia commisceri:
quae sine dubio amplectenda pro bonis, non

tamen est deserenda pro malis. Angelo Ecclesiae
Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in
dextera sua. Idem, qui vos in manu habet, suaque
potestate regit et continet, Qui ambulat in medio
septem candelabrorum aureorum. Id est in medio vestri. Scio opera tua et laborem et
tolerantiam, et quia
ferre non potes malos, et tentasti eos qui se dicunt
apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces,
et habuisti patientiam, et tolerasti propter nomen
meum, nec defecisti. Tentasti, inquit, eos. Non tentantur,
nisi quod intus sunt. Qui enim foris sunt,
sine ullo tentamento foris esse manifesti sunt, nec
eos tentari opus est: intus foris ne sint, qui non
solum ex fructibus, sed etiam ex habitatione loci
tanquam schismatici dignoscuntur. Non est autem

laudis quod eum dixit malos ferre non posse, sed
indicium infirmitatis, in eo vero laus, quod dixit:
Non potes, et sustinuisti propter nomen meum infirmitatem,
quippe a longanimitate discernens, non
istam dicit humano defectu succumbere, sed illa
quae per se non poterat, pro Dei nomine subnixa
patientiae robore sustinere. Ad hoc etiam malos dicitur
ferre non posse, ut cognitos non imitaretur;
ad hoc autem tolerasse, ne deserens ipse ab unitatis
vinculo reddatur alienus. Ille enim reprobus
judicatur, qui propter apertos malos etiam latentes
deserit bonos. Partem porro angeli invehitur, dicens: Sed habeo
adversus te, quoniam charitatem
tuam primam reliquisti. Absit ut eum increpet quem
ante laudabat, sed praedictam retinens regulam, mixtos

optimis pessimos peregrinantem habere docet
Ecclesiam. Alius ergo qui dilectionem deserit inchoatam;
alius qui propter nomen Dei circa malos quoque
dicitur servare patientiam: uni denique dicitur,
patientiam habes, et non defecisti alteri. Memento unde
cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera.
Sin autem, veniam tibi cito, et movebo candelabrum
tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Ejus hic
candelabrum movere dicit, quem ad poenitentiam
gerendam invitat. Quod est angelus, hoc candelabrum
cujus partem dicit non auferre, sed de loco
movere, significans eum qui licet de Ecclesia non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.