PL 68, col. 812
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
unius Christi persona suscepta quoque humanitas
fuerat praedicanda, consequenter dicit [(Cap. III)] : Qui
est initium creaturae Dei. Initium quippe creaturae
Dei, Christum Dominum propter incarnationis mysterium
convenienter decet intelligi, ex cujus persona
scriptum legimus [(Job X)] : Dominus creavit me initium
viarum suarum; et Apostolus [(Hebr. X)] : Habentes
fiduciam in introitu sanctorum, in sanguine Christi,
qui initiavit nobis viam novam et viventem per velamen,
id est carnem suam, et sacerdotem magnum,
etc. Ipse enim est via, qui patria; ipse fidei
auctor, qui etiam consummator; ipse Α et Ω, ipse initium
quem nemo praecedit, ipse finis cui nullus in
regno succedit. Scio opera tua, quia, neque frigidus
es, neque fervens; utinam frigidus esses aut fervens!
sed quia tepidus es, incipiam te ex ore meo
vomere.
Potest hic quorumdam nobilium saeculi persona cognosci,
quos ideo nec calidos dicit esse, nec frigidos,
sed potius tepidos: quia cum talis copia divitiarum
multa circumfluat, operibus tamen pietatis inveniuntur
steriles, nec ad opera bona ullo miserationum
accenduntur intuitu. Ideo et pauperes tanquam frigidi
esse negantur et fervidi, qui et divitiis non
abundant, quibus tepidi utendo torpescunt, et eas
indigentibus non communicando, juste bonorum operum
notantur carere fervore. Sed etiam illorum hic
potest significare personam, apud quos intra cubiculum
Scripturae tractantur, foris autem utrum fideles
sint ignorantur, et fiducialiter ac tute praesumentes,
inveniuntur operibus vacui. Ideo neque frigidos,
neque ferventes illos esse dicit, id est neque incredulos,
neque fideles. Et quia hujusmodi tepiditate
utrique sui nauseam faciunt: Vomam, inquit, te de
ore meo; sed quia tempus est poenitentiae, non sibi
blandiantur falso nomine divitum ac potentum, quorum
egestas caecitasque increpatur et nuditas, sed
audiant consulentem sibi, verasque divitias, videlicet
scientiam, pollicentem. Utrisque enim convenit, ut
ne ab imis visceribus evomantur. Nunc sibi aurum
emant de quo dicit [(Prov. XVI)] : Accipite sapientiam
sicut aurum, et scientiam sicut argentum Kelimet
[Kemite]. Si quid de Scripturarum divinarum fontibus
tanquam sapientiae lumine radianti haurire potuerint,
opere ipso perficiant, sive illi de largitate
substantiae, visceribus pietatis ignitis, sive isti de
scientiae litteratura spiritaliter informati. Scriptum
est enim [(Prov. XIII)] : Redemptio animae viri divitiae
suae. De illis vero [(I Tit. III)] : Ab infantia tua sacras
litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem
quae est in Christo Jesu. Bene autem aurum
conflatum dixit, propter pressuram persecutionis,
quam si eos contigerit pro Christo subire, optent
devote suscipere. Tales enim de magno tepiditatis
excidio utili compunctione conversi, non solum sibi,
sed et aliis esse potuerint fructuosi, ipsique sint aurum
tribulationis igne purgatum pariter et decoctum.
Ut sis, inquit, dives et veste alba vestiaris, et non
appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio unge oculos tuos ut videas:
justitiae operibus destitutos