PL 68, col. 944
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
Juvenalis Hierosolymarum episcopus litteris Leonis
Romani antistitis adversus errorem Eutychis
Dioscorique armatur.
Magno et Apollonio coss. [(A. 460)] .
Timotheus episcopus interfector Proterii episcopi,
Leonis principis praecepto, vi a sede Alexandrinae
raptus Ecclesiae, Chersona exsilio relegatur;
et post menses 5 eidem Alexandrinae Ecclesiae,
alius pro eo Timotheus cognomento Salatratatus
[Salafaciarim], synodi Chalcedonensis defensor, episcopus
ordinatur.
Gadalaifo [Dagalaifo] et Severino [(A. 461)] .
Leone Aug. II [(A. 462)] et Viviano v. c. coss. [(A. 463)] .
Carthaginiensis Ecclesiae post Capreolum, Quodvultdeus
Eugenius episcopus ordinatur.
Olybrio et Rustico coss. (A 464).
Gensericus Vandalorum rex, post multarum provinciarum
clades, et Christiani apud Africam populi
spolia atque neces, moritur anno regni 40. Post
quem Ugnericus filius ejus regnat annos 7, menses 5.
Huic Ugnerico pater Gensericus Valentiniani filiam,
quam ex Roma captivam abduxerat, in conjugium
tradidit.
Hermia [Herminericho] et Basilisco coss. [(A. 465)] .
Antiochenae Ecclesiae episcopatum post Maximum
cepit Alexander. Hierosolymitanae vero Ecclesiae
post Juvenalem praeest Anastasius.
Leone Aug. III cos. [(A. 466)] .
Ugnericus Vandalorum rex, Ariano suscitatus furore,
catholicos per Africam plus patre persequitur:
Christianorum ecclesias tollit, et catholicos sacerdotes
exsilio mittit.
Buseo [al. Pusaeo] et Joanne coss. [(A. 467)] .
Signum in coelo ex nube velut contum apparuit
per dies 10: Antherius [Anthemius] Romae imperium
sumpsit.
Leone IV et Anthemio II coss. [(A. 468)] .
Leo Aug. supplicationibus Aegyptiorum permotus,
ut synodus fieret quae de gestis synodi Chalcedonensis
judicium ferret, ad cognoscendam singulorum
fidem, Ecclesiarum praesulibus unicuique semotim
scripsit; a singulis epistolas tanquam ex una
collatione consonas suscepit, id fieri nullatenus
posse; sed magis ac magis in sua perpetuitate synodi
gesta Chalcedonensis manere. Exstant quae ἐγκύκλια
Graeco eloquio vocitantur.
Zenone et Martiano coss. [(A. 469)] .
Romanae Ecclesiae episcopatum post Leonem Hilarus
suscepit.
Joanne [Jordane] et Severo coss. [(A. 470)] .