PL 68, col. 946
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
Hellurus, Chalcedonensis synodi obtrectator et
Proterii episcopi interfector, moritur; et Alexandrinae
Ecclesiae praesulatum alius Timotheus Salafatiatius,
Chalcedonensis synodi defensor, resumit.
Hierosolymitanae itaque Ecclesiae Sallustius Martyrio
succedit episcopus; Antiochenae vero Petrus cognomento
Fullo, post Julianum qui Martyrio successerat,
ordinatur episcopus.
Zenone Aug. cos. [(A. 479)] .
Hunericus Vandalorum rex persecutionem per
totam Africam nimis insistens, Tubunnis, Macri
Nippis, aliisque eremi partibus catholicos jam non
solum sacerdotes et cuncti ordinis clericos, sed et
monachos atque laicos quatuor circiter millia exsiliis
durioribus relegat, et confessores ac martyres facit,
confessoribusque linguas abscidit. Quos confessores
quod linguis abscissis perfecte finem adusque locuti
sunt, urbs regia attestatur, ubi eorum corpora jacent.
Tunc Laetus Neptensis Ecclesiae episcopus martyrio
coronatur 8 cal. Octob., et Eugenius episcopus Carthaginiensis
Ecclesiae, post dira eremi exsilia, plurimis
afflictionibus poenisque clarus habetur. Hic
itaque Hunericus inter innumerabiles suarum impietatum
strages quas in catholicos exercebat, octavo
regni sui anno, interioribus cunctis effusis, ut
Arius pater ejus, misere vitam finivit. Cui succedit
Guntamundus. Regnavit annis 12: qui nostros protinus
de exsilio revocavit.
Post consulatum Zenonis III [(A. 480)] , Timotheus
cognomento Salafatiatius, synodi Chalcedonensis defensor,
moritur; et pro eo Alexandrinae Ecclesiae
Joannes Tabennesiota presbyter et oeconomus, synodi
Chalcedonensis defensor, episcopus ordinatur.
Quem Zenonis praecepto principis, Petrus, qui superstite
Timotheo Salafatiatio episcopo ab haereticis
fuerat ordinatus, ejiciens, Alexandrinam Ecclesiam
pervadit. Qui confestim favore Zenonis principis synodum
Chalcedonensem de pulpito coram populis
damnat; nomina Proterii et Salafatiatii de ecclesiasticis
diptychis tollit, et Dioscori et Helluri qui Proterium
interfecit, scribit; corpusque praefati Timothei
Salafatiatii de ecclesia ejiciens, in loco deserto
foris civitatem projecit.
Tricundio v. c. cos. [(A. 482)] .
Zenon imperator Eutychiani poculo erroris sopitus
Acacium Constantinopolitanum episcopum damnatoribus
synodi Chalcedonensis Petro Alexandrino et
Petro Antiocheno episcopis, per Henoticum a se
prolatum socians, eorum communione polluitur, et
cum eis a catholica fide recedit.
Post consulatum Tricundii v. c. [(A. 483)] Leontius
tyrannus Hylli patricii factione imperium in Isauria
cum tyrannide sumit.
Theodorito v. c. cos. [(A. 484)] .
Felix Romanae Ecclesiae praesul monachis et clericis
per Orientem, Aegyptum et Bithyniam commorantibus
scribit, ut Petrum Alexandrinum episcopum,
Chalcedonensis synodi obtrectatorem, et ejus
communicatores tanquam haereticos vitent.