PL 68, col. 950

Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne

inimicum subrogat; Ecclesiae Orientis scandala
magna subministrat.
Theodoro v. c. cos. [(A. 505)] .
Eugenius Carthaginiensis episcopus, confessor
moritur. Julianus Bostrenus et Joannes Paltensis
episcopi ab Ecclesiis propriis ultro recedunt, et alii
eis subrogantur.
Messalla v. c. cos. [(A. 505)] .
Constantinopoli, jubente Anastasio imperatore,
sancta Evangelia tanquam ab idiotis evangelistis
composita, reprehenduntur et emendantur.
Venantio et Celere coss. [(A. 508)] .
Populos Alexandrinos et totius Aegypti simul pusillos
et magnos, liberos ac servos, clericos atque
monachos, praeter peregrinos, immundi spiritus occupant;

et humana locutione privati, latrare cunctis
diebus ac noctibus, ut canes, coeperunt; ita ut vinculis
ferreis vincti ad ecclesias postea, ut sanitatem
reciperent, traherentur. Comedebant enim suas manus,
simulque et brachia pariter omnes. His evenientibus,
angelus in viri specie quibusdam ex populo
apparuit, dicens hoc eis pro eo quod anathema
synodo Chalcedonensi dederint evenisse, comminatus
deinceps nihil eos tale aliquid praesumere.
Venantio Juniore v. c. cos.
Cawades rex Persarum Zumdaber castellum plurimis
thesauris ab initio suae conditionis plenum et
daemonum leonibus mancipatum custodiaque munitum,
ubi nullus nunquam ingredi potuit, Christianorum
orationibus capit; et ingressus universos ex eo

thesauros tulit.
Importuno Juniore v. c. cos. [(A. 509)] .
Helias episcopus Hierosolymitanus, synodi Chalcedonensis
defensor, nolens Severum Antiochenum
apostolicae fidei inimicum in communione praecipiente
Anastasio imperatore suscipere, exsilio Paraxenensi
castello truditur; et pro eo Joannes crucis
custos episcopus ordinatur, qui confestim et Severum
Antiochenum in communionem suscepit, et synodum
Chalcedonensem damnavit.
Boetio v. c. cos. [(A. 510)] .
Vitalianus Patricioli filius fidei catholicae subversionem,
et synodi Chalcedonensis damnationem, remotionesque orthodoxorum episcoporum atque successiones
haereticorum cognoscens, virorum fortium

validam manum congregat, et in Anastasii imperium
rebellat.
Felice v. c. cos. [(A. 511)] .
Vitalianus comes Patricium nepotem Anastasii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.