PL 68, col. 959
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
VII Facundi Hermianensis Ecclesiae episcopi refulsere:
quibus evidentissime declaravit tria saepefata
Capitula in praescriptione fidei catholicae et apostolicae
Chalcedonensis concilii fuisse damnata.
Post consulatum Basilii v. c. anno 11 [(A. 551)] , Reparatus
archiepiscopus Carthaginiensis Ecclesiae,
Firmus Numidarum episcoporum primates, et Primasius,
et Verecundus concilii Binzanteni episcopi
pro fidei causa ad urbem regiam ejusdem praecepto
principis evocantur. Apollinarius Zoilo tria memorata
Capitula damnare nolenti episcopus Alexandrinae
Ecclesiae subrogatur.
Post consulatum Basilii v. c. anno 12 [(A. 552)] ,
Reparatus archiepiscopus plurimis calumniis impetitus
pro eo quod damnationi trium Capitulorum memoratorum
assensum non praebuit, officio sumptibusque
privatus, Eucayda exsilio relegatur; et Primasius
diaconus apocrisiarius ejus, postquam damnavit
quae sunt synodaliter atque universaliter defensata,
eo superstite, contra vota cleri simulque
et populi, episcopus Carthaginiensis Ecclesiae ordinatur.
Firmus concilii Numidiae primas donis principis
corruptus damnationi eorumdem Capitulorum assensum
praebuit. Sed ad propria remeans in navi
morte turpissima periit. Primasius quoque Aquimetensis
monasterio relegatus. Sed Boetio primate
Byzanceni morte praevento, ut ei succederet, memoratae
damnationi protinus assensit, reversusque ad
sua, quae prius defendebat, validissimis persecutionibus
impugnavit, fidelibusque calumnias generando,
eorumque substantias auferendo. Sed in quibus
peccavit, latere non potuit. Siquidem postquam
a catholicis sui concilii antistitibus pro suis praevaricationibus
condemnatus, infelici morte exstinguitur;
et quae conquisierat fraude, fideliter a judicibus
auferuntur. Verecundus vero Ecclesiae Nicensis episcopus,
in defensione memoratorum perdurans Capitulorum,
Chalcedone urbe ubi refugium fecerat, in
diversorio gloriosae matris Euphemiae de hac vita
migravit ad Dominum. Macarius Hierosolymitanus
episcopus ejicitur, et eo superstite Eustochius ordinatur.
Post consulatum Basilii v. c. an. 13 [(A. 553)] ,
Constantinopolim synodus Justiniani principis praecepto
colligitur: cui praesules sedium aderant Vigilius
Romanus episcopus, superstite Silverio ordinatus;
Apollinarius Alexandrinus, Zoilo vivente promotus;
Antiochenus Dominus; Eustochius, Macario
remoto Hierosolymitano episcopo, episcopus
factus; et Eutychius Constantinopolitanus, qui Menae