PL 68, col. 961
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
Victor et Theodosius antefati episcopi Africani de
carcere ejiciuntur; et post disputationes in praetorio
continuas dierum 15 ad aliam custodiam monasterii
Tabenensiotarum, quod est apud Canopum 12 millibus
ab urbe Alexandrina mittuntur.
Post consulatum Basilii v. c. anno 17 [(A. 557)] ,
Vigilius Romanus in insula Sicilia moritur. Eo tempore
Felix hegumenus monasterii Gallitani exsilio
apud Sinopen, de hac vita migravit ad Dominum.
Post consulatum Basilii v. c. anno 18 [(A. 558)] ,
Pelagius Romanus archidiaconus, trium praefatorum
defensor Capitulorum, Justiniani principis persuasione
de exsilio redit; et condemnans ea quae dudum
constantissime defendebat, Romanae Ecclesiae episcopus
a praevaricatoribus ordinatur: qui fuit annis
5.
Post consulatum Basilii v. c. anno 19 [(A. 559)] ,
Illyriciani episcopi, praeter parva monasteria parvosque
fideles, persecutiones passi consentiunt, pristinam
fidem in irritum deducentes. Eo tempore Ugni
Armeniam gravissime vexaverunt.
Post consulatum Basilii v. c. 20 [(A. 560)] , Bulgares
Thraciam invadunt, et usque ad Sucas Constantinopolim
veniunt. Sergium patricium, qui dudum
Africanae fuerat dux militiae, capiunt simulque distrahunt.
Sed patricii Belisarii armis fortiter debellati,
pariterque fugati Danubium transierunt.
Post consulatum Basilii v. c. anno 21 [(A. 561)] ,
corpus sancti Antonii eremitae repertum cum maximo
honore Alexandriam perducitur, et in basilica Sancti
Joannis Baptistae honorifice collocatur.
Post consulatum Basilii v. c. 22 [(A. 562)] , Frontinianus
Salonensis episcopus de exsilio Antinoensi
Ancyram Galatiae transmutatur. Petrus ejus incubator
Ecclesiae moritur, et pro eo Prodinus substituitur.
Post consulatum Basilii v. c. anno 23 [(A. 563)] ,
Reparatus archiepiscopus Carthaginiensis Ecclesiae
exsilio apud Euchaidam gloriosa confessione transit
ad Dominum die VII idus Januarii.
Eo anno Justinianus princeps legatos gentis Abarorum,
unde venerant, facit . . . .
Anno 32 imperii praefati principis Justiniani,
Pelagius Romanus episcopus ordinatur: praefuit
ann. 11.