PL 68, col. 971
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
atque formatum, et postea in Deum provectum, hoc
est, hominem deificatum, et non Verbum carnem factum,
et habitasse in nobis, quod praedicat Evangelium,
et catholica confitetur Ecclesia.
Propterea in Epitoma Chronicorum Lucentius hoc
ponit et dicit: « Felice et Tauro consulibus Nestorius
Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis
molitur errorem inducere, praedicans Christum
hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem
collatam esse pro merito dicit. »
Socrates vero in libro ecclesiasticae Historiae dirimit
Nestorium a Paulo, eorumque differentiam sic ponit:
« Apparet, inquit, Nestorium ignorasse lectiones antiquorum.
Quapropter, ut dixi, in sermone solo moratus
est. Et non solum sermonem examini dedit,
sed etiam omnino Deum esse, qui natus est, denegavit.
Nos autem fatemur quoniam qui de sancta virgine
Maria natus est, et crucifixus est, Dominus
est gloriae, sicut dicit Apostolus: Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II, 8)]
.
Porro Nestorius dicit: « Noli gloriari, Judaee, non
crucifixisti Deum, » tanquam ipse Dominus gloriae idem
non sit Deus. Nam quia purum hominem non dicit
Christum, sicut Photinus et Paulus Samosatenus,
etiam homiliae quas fecit ostendunt. Nusquam enim
Dei Verbi subsistentiam perimit, sed ubique eum
subsistere confitetur, et habere subsistentiam, et non
sicut Photinus et Paulus Samosatenus ejus subsistentiam
periments [(Socrates, lib. VII, cap. 32)] . »
Haec Socrates de Paulo et Nestorio: cujus testimonio
utens, sequar, quid alia respondeat lectio:
« Ignarus Nestorius expositionum sanctorum Patrum
praedicantium, Dei Filium unitione naturae suae in
personam suscepisse hominem, quam non habet cum
Patre communem. Proper individuam et inseparabilem
Patris et Filii naturam, beatam Mariam noluit
dicere Dei genitricem, ne Patri quoque nativitatem
applicaret: ignorans demens, quoniam Pater et Filius
natura unum sunt, discreti personis: quoniam qui
genuit, non est genitus, neque qui genitus est generavit. »
Hoc ignorantes Nestoriani, quasi nodosam et indissolubilem