PL 68, col. 976

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

factus est. Cyrillus vero per Possidonium diaconum
suum retulit de eo papae Coelestino, et quid
Constantinopoli ageretur ei per epistolam suam allegavit.
Idem Cyrillus tertiam Nestorio synodicam direxit
epistolam, in qua et duodecim capitula contra ejus
dogma dictavit et inseruit. Et est principium: Dicente
Domino: Qui amat patrem suum aut matrem suam
plusquam me, non est me dignus [(Matth. X)]
.
Cujus exemplar epistolae perveniens ad Joannem
Antiochenum, offensus est in ipsis Cyrilli capitulis;
putavit enim eum, dum immoderate occurreret Nestorio,
in sectam Apollinaris incidisse.
Mandavit ergo Andreae et Theodorito, episcopis
concilii sui, ut scripto responderent contra ipsa duodecim

capitula, tanquam Apollinaris dogma instaurantia.
Cognoscens itaque Nestorius, quod Cyrillus non
pateretur Ecclesiam sic esse in perturbationibus, et
populos in scandalo, subripuit pio principi Theodosio,
ut sacram ad eum dirigeret, et a sua eum persecutione
compesceret. Et scripsit quidem ad eum
sacram imperator, arguens eum tanquam inquietum
et scandala sectantem, qui sine consortio sacerdotum
ageret atque scriberet.
CAPUT V. De synodo Ephesina prima, et Nestorii damnatione. [(Ex actis concilii Ephesini et epistola Ibae.)]
Et post haec scripsit aliam sacram ad universos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.