PL 68, col. 981

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

Lydiae, et Timotheum Termae Hellesponti, episcopos,
una cum Musonio notario, cum anagnostico,
per interannuntiantem diaconum, tale acceperunt
responsum: « Neque vos mittatis ad nos, neque nos
ad vos, quoniam de vobis responsum principis exspectamus. »
Igitur Cyrillus cum Memnone, volentes se ulcisci,
Joannem damnaverunt, et omnes qui cum eo convenerant,
et multa mala pari fastu utrique Ephesi pertulerunt.
Porro imperator per Joannem comitem S. L. sacram
scripsit omni concilio, et ad locum, dicens: Nestorii, Cyrilli, et Memnonis, damnationem suscipimus;
alia vero, quae apud vos gesta sunt, reprehendimus,
Christianam fidem rectitudinemque custodientes,

quam ex patribus progenitoribusque suscepimus.
Sed euntibus de concilio septem et septem episcopis,
satisfecere imperatori, quia magnum et universale
concilium omnia regulariter agens, damnavit
Nestorium. His agnitis jussit eos imperator ecclesiam
ingredi, et pro Nestorio alium ordinare episcopum.
Et post haec jussit omnes episcopos abire unumquemque
in propriam regionem. Et ita Joannes cum
suis Antiochiam profectus est, ubi colligens plurimos
episcopos, damnavit iterum Cyrillum, cum jam esset
Alexandriae.
Et sicut Socrates dicit, cognoscens Nestorius per
contentionem ad quamdam perniciem pervenisse
partes, Dei genitricem Mariam vocabat, dicens:

« Dicatur etiam Dei genitrix, et ea quae fecerunt tristia ,
conquiescant. » Sed nullus eum ex poenitentia
talia dicentem suscepit. Quapropter hactenus damnatus,
et in exsilium Oasin missus est.
Post damnationem autem ejus dura Constantinopoli
turba contra Ecclesiam mota est, divisusque est
populus propter tepidum ejus, sicut dictum est, tractatum;
clerici vero communi decreto eum anathematizaverunt.
CAPUT VII. De ordinatione Maximiani Constantinopolitani episcopi. [(Ex actis concilii Ephesini et Socrate.)]
His ita provenientibus, de electione episcopi rursus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.