PL 68, col. 983

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

Maximianum episcopum, et alios plurimos Constantinopoli
repertos episcopos, quomodo tolleretur Ecclesiarum
dissensio, cogitabat. At illi dixerunt quia non
aliter hoc fieri posset, nisi prius iretur et praeferretur
unius fidei vinculum, et Joannes Antiochenus episcopus
anathematizaret Nestorium, et improbata dogmata
ejus.
Et gaviso valde super hoc imperatore, missus est
hoc ipsum agere Aristolaus tribunus, sacram principis
deferens Joanni et Cyrillo, in qua comminatus est
utrisque Nicomediam exsilium, nisi pacem haberent
ad invicem.
Scripserunt autem et episcopi e Constantinopoli
Cyrillo, quia amicitiarum modum et pacem Ecclesiarum
sanctarum non aliter fieri conveniret, nisi omnia

quae ab eo in causa scripta sunt epistolis et tomis
et libris evacuarentur. Cyrillo vero hoc facere importabile
visum est.
Verum Joannes Antiochenus imperatori mandavit:
« Propter illa ipsius capitula fidem meam Cyrillo dirigam,
quam si suscipiens subscripserit, communicabo
ei; alioqui pacificus cum eo esse non potero. »
Et congregans iterum Joannes apud Antiochiam
concilium, dictavit fidem ita se habentem: « Confitemur
Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei
unigenitum, Deum perfectum, et hominem perfectum
ex anima rationali et corpore: ante saecula quidem
ex Patre natum secundum divinitatem, in fine vero
dierum eumdem, propter nos et propter nostram salutem,
de Maria Virgine secundum humanitatem: et

consubstantialem Patri secundum divinitatem, et
consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum
enim naturarum unitio facta est, propter quod
unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur.
« Secundum hunc inconfusae unitionis intellectum,
confitemur sanctam Virginem Dei genitricem. Propter
quod Deus Verbum incarnatum est homo factus, et ex
ipsa conceptione univit sibi templum, quod ex ipsa
suscepit. Evangelicas vero atque apostolicas de Domino
voces scimus deiloquos viros, quasdam quidem
conjungentes, tanquam in una persona; quasdam
dividentes, tanquam in duabus naturis; et diviniores
quidem atque altiores secundum divinitatem Christi,
humiliores autem secundum humanitatem ejus tradentes. »
In isto ergo modo hanc fidei regulam interponens
Joannes epistolae suae, cujus est principium: Dudum
per sanctionem piissimorum principum, etc., quam tradidit
Paulo episcopo Emeseno, et direxit Alexandriam
Cyrillo.
In quam urbem veniens Paulus, et gratissime a Cyrillo
susceptus est, et sine difficultate vel contentione,
ut a multis putabatur, memoratam fidem Orientalium
suscepit episcoporum. Tunc Paulus dominico
die fecit sermonem in populo, praesente Cyrillo, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.