PL 69, col. 54
Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne
posteaquam edicta sua piissimus princeps jussit appendi
omnibus episcopis diversarum partium, sed et
presbyteris atque diaconibus, nec non et clericis
Constantinopolitanae Ecclesiae ad nos venientibus, in
Placidiana domo, antequam ad Sancti Petri confugeremus
basilicam, facie ad faciem ita locuti sumus:
Rogate piissimum principem, ut edicta sua
quae praecepit appendi, removere dignetur, et constitutum
commune debeat exspectare; id est ut
scandalizati episcopi Latinae linguae, aut ad synodum
veniant, aut certe, remota omni violentia, suas
scripto declarent sententias. Quod si forte preces
vestras audire noluerit, vos nulli rei praebeatis assensum,
quae ad divisionem tendit Ecclesiae, nec
contra constitutum comminatione aliqua veniatis.
Quia si hoc forsitan, quod non credimus, feceritis,
noveritis vos ex praesenti die, ut praevaricatores, a
beati apostoli Petri sede per ministerium vocis meae
communione suspensos.
Et quoniam his actis non solum ea quae commissa
fuerant nullo modo sunt correcta, sed etiam ex aliis
causis die ipso, in praejudicium regularum ecclesiasticarum,
vel injuriam sedis apostolicae, pejora praesumpta
sunt, nec ulterius eos communionis nostrae
permisimus esse participes, nec aspectus eorum,
post tot praevaricationes, nostri oculi receperunt. Ea
enim quae verbo de memorata excommunicatione
cunctis episcopis, presbyteris, et diaconibus, aliisque
clericis Constantinopolitanae Ecclesiae voce publica
dixeramus, postea etiam die XIX calendarum
Septembrium nuper praeteritarum, in beati Petri basilica
in Ormisda scripto firmavimus: in quo etiam
illum, qui sub habitu episcopali lupi rapacis dominico
gregi semper tendit insidias, et assumens totius ducatum
scandali, universalem Dei perturbavit ac perturbat
Ecclesiam, de episcopatus ordine deponentes
damnavimus, alios vero, qui superius memorati sunt,
a communione suspendimus. Sed ob hoc hactenus
paginam ipsius damnationis proferre noluimus, quoniam
et clementissimum principem pro tali ac tanto
scandalo ea quae facta sunt, divini consideratione
judicii revocare confidimus, et praedictis omnibus
oportebat nos spatium poenitentiae reservare; imitantes
beatum Petrum, cujus sedem tenemus, etsi
immeriti.
Chartam vero ipsam excommunicationis atque
damnationis cuidam Christianae personae tradidimus
conservandam, ut si forsitan hi qui excesserant
nullo modo corrigere voluissent, aut si nobis vis
aliqua irrogaretur, sive quaelibet inquietudo fieret,
vel certe humana sorte transitus de hac luce contingeret,