PL 70, col. 1113
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
Tertia quoque, utrum spiritus immundus qui erat in
pythonissa potuisset agere ut Samuel a Saul videretur,
et cum ipso verba misceret [(I Reg. XXVIII)] . Quarta
est de secundo libro Regum, ubi ait: Intravit rex
David, et sedit ante Dominum [(II Reg. VII, 18)] .
Quinta est de tertio libro Regum, quod ait Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego habito apud
ipsam, et tu male fecisti, occidens filium ejus
[(III Reg.
XVII, 20)] . Sexta est in eodem libro de spiritu mendacii,
per quem deceptus est Achab rex [(III Reg. XXII)] .
Invenimus etiam in secundo libro ejusdem sancti
Augustini sermonem unum de Absalom, qui patrem
suum David ob regni cupiditatem decrevit exstinguere.
Reperi etiam de eodem codice beati Augustini
tres opinatissimas quaestiones. Quarum prima ante
omnes est de primo libro Regum, ubi David Goliam
expugnavit [(I Reg. XVII)] . Secunda est tertii libri Regum
de Elia et vidua Sareptana [(III Reg. XVII)] .
Tertia est de quarto libro Regum, ubi Elizeus fontem
mortiferum benedixit [(IV Reg. II)] .
Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens,
obscurissimas tres alias exposuit quaestiones.
Quarum prima est, cur David, qui ad expugnandum
Saul cum Achis Allophylorum rege ultroneus veniebat,
hominem qui ejusdem Saulis mortem postea
nuntiavit, occiderit [(II Reg. I)] . Secunda est, cur
David moriens praecepit filio suo Salomoni magistrum
militiae suae Joab interficere [(III Reg. II)] . Tertia vero
quaestio est de Semei, qui fugienti David intolerabiles
maledictionum injurias, missis etiam lapidibus
irrogavit [(II Reg. XVI)] . In secundo quoque volumine
codicis ejusdem, Origenis unam reperi nihilominus
homiliam. In tertio igitur libro antefati codicis sanctus
Ambrosius Mediolanensis episcopus sermonem
fecit de judicio Salomonis. De quo loco sanctus quoque
Hieronymus dulcissima, sicut solet, explanatione
disseruit. Unde etiam et sanctum Augustinum disertissimum
comperimus edidisse sermonem; ut miraculum
tale relatum dignis constaret auctoribus.
De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus
ad Vitalem scripsit episcopum [(Epist. 132)] ; quomodo
Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum
curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod
natura minime probatur habere communis. Nam et
sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo,
titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus
facundissimus disputator eloquitur, canticum
Annae dilucidavit ex ordine. In Paralipomenon autem
libro secundo unam tantum homiliam prolixam Origenis
inveni. Quae tamen omnia in unius codicis corpore
congregavi; ut in vicem commentariorum ad
libros ipsos pertinentia (Domino praestante) relegatis.
Cui codici etiam puros quaterniones adjunxi; ut quod
de praefato opere adhuc repertum fuerit, praedictis
expositionibus aggregetur. In memoratis autem Paralipomenon