PL 70, col. 1115

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

intelligi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo
decore patefecit.
Sic nobis ager dominicus quasi quibusdam laboriosis
mercenariis exaratus, et coelesti rore complutus,
spiritales fructus, Domino largiente, concessit.
Dicitur etiam et sanctus Ambrosius Prophetarum
commentaria eloquii soliti dulcedine confecisse,
quae tamen adhuc nullatenus potui reperire, quae
vobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio
multiplicata peritorum copiosam vobis doctrinam
et animae felicissimam conferat sospitatem.
CAPUT IV. De Psalterio.
Sequitur Psalterium codex quartus, qui nobis primus
est in commentatorum [ mss. commemoratorum]
labore, sed bis binum locum tenet in ordine. Hunc
in quibusdam psalmis beatus Hilarius, beatus Ambrosius
et beatus Hieronymus, in omnibus tamen
beatus Augustinus studiose nimis latiusque tractavit.
Ex quibus jam duas decadas, Domino praestante,
collegi: a quo (ut fieri solet) mutuans lumen de lumine,
aliqua de ipso, Domino largiente, conscripsi;
ut illud in me dictum Mantuani vatis veraciter impleretur: Et argutos inter strepere anser olores.
Ubi
nullam causam digressiva [ ed., digressi a sua] relatione
miscuimus, sed in vicem adnotationum breviter
de singulis locis diximus, quod textus ipsius
qualitas expetebat. Quem post tales viros fortasse,

si aliquis dignatus fuerit relegere, cognoscet (sicut
et alii Patres sententia indubitata dixerunt) de Scripturis
divinis emanasse, quod doctores saecularium
litterarum ad sua studia postea transtulerunt. Quae
nos, ut se locus attulit, Domino juvante, quantum
valuimus, ni fallor, ostendimus.
Legendus est etiam libellus Athanasii Alexandrinae
civitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem
in locum refectionis dulcissimae destinavit, qui inscribitur:
De libro Psalmorum; ubi diversa commonens,
virtutem operis ipsius minutissima discussione
patefecit, diversos hominum casus cum suis remediis
suaviter introducens. Psalterium est enim quaedam
coelestis sphaera, stellis densa micantibus, et (ut

ita dixerim) quidam pavo pulcherrimus, qui velut
oculorum orbibus et colorum multiplici et decora
varietate depingitur; paradisus quinetiam animarum,
poma continens innumera, quibus suaviter mens
humana saginata pinguescat. Quod tamen Psalmorum
corpus universum, et in tribus codicibus per
quinquagenos psalmos judicavimus conscribendum,
ut jubilaei anni quantitas triplicata sanctae Trinitatis
votiva nobis remissionis beneficia renuntiaret; et
quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus
poterat inveniri, tali distributione completa, spem
pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis
(praestante Domino) salubriter invenirent.
Habeat ergo bibliotheca vestra unum ex his codicem,
ad quem recurratis, si vos mendositas fortassis offenderit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.