PL 70, col. 1119

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat:
cujus maximam partem, ad demonstrandam
tolerantiam, eloquentiae suae dulcissimo liquore
patefecit. Libri vero Machabaeorum a supradicto
amico nostro Bellatore sedula expositione, Domino
juvante, confecti sunt: ne tam magna lectio inexplanata
forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum
exempla declaravit.
CAPUT VII. De Evangeliis.
Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est
Novi Testamenti primus, nobisque dedit adorabile
principium ac vitale remedium, quatuor evangelistarum
superna luce resplendet. Quorum omnium propria

discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura
disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne
legentis intentio divisis codicibus tardaretur [ ed.,
traheretur]. Matthaeum beatus Hieronymus iterum
bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius
in uno volumine declaravit: de quo et Victorinus ex
oratore episcopus nonnulla disseruit. Lucam sanctus
Ambrosius mirabiliter explanavit. Joannem beatus
Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit;
qui etiam de Concordia evangelistarum quatuor libros
subtilissima nimis et necessaria disputatione
complexus est. Eusebius quoque Caesariensis Canones
evangelicos compendiosa brevitate collegit; ut
in quibus locis communia dicunt, in quibus propria
tangunt, verissima distinctione monstraret: ubi

quanta est plenitudo fidei, tanta floret et diversorum
tractantium doctrina mirabilis.
CAPUT VIII. De Epistolis apostolorum.
Octavus codex canonicas Epistolas continet apostolorum.
Sed in Epistolis tredecim sancti Pauli adnotationes
conscriptas in ipso initio meae lectionis
inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur,
ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae
doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas.
Quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi
nominis auctoritate defendere; sed nobis ex praecedentibus
lectionibus diligenti rectractatione patuerunt
subtilissimas quidem esse ac brevissimas

dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata.
Et ut procul a vobis fieret error haereticus,
Epistolam ad Romanos qua potui curiositate purgavi,
reliquas in chartaceo codice conscriptas vobis emendandas
reliqui. Quod facile subjacebit, quando praecedenti
exemplo audacior redditur sequentis imitatio.
Sed inter has sollicitudines graviter aestuatus,
quemdam anonymum codicem subnotatum divina
reperi provisione collatum, qui tredecim Epistolas
sancti Pauli non ignobili adnotatione tractavit. Hic
diligenter excussus [ mss. excursus], secundum vobis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.