PL 71, col. 192

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

spopondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis,
se a finibus Hispaniae removeret.
Per idem vero tempus persecutionem in Christianos
Trasamundus exercuit, ac totam Hispaniam, ut
ad perfidiam 45 Arianae sectae consentiret, tormentis
ac diversis mortibus impellebat. Unde factum est, ut
puella quaedam religiosa, praedives opibus, ac secundum
saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens,
et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica
pollens, Deoque omnipotenti irreprehensibiliter serviens,
ad hanc quaestionem adduceretur. Cumque
regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum
ad rebaptizandum blandis sermonibus illicere. Quae
cum venenosum ejus jaculum fidei parma propelleret,
praecepit rex facultates ejus auferri, quae jam mente

possidebat regna paradisi; deinde suppliciis applicatam,
sine spe praesentis vitae torqueri. Quid plura? Post
multas quaestiones, post ablatos terrenarum divitiarum
thesauros, cum ad hoc frangi non posset, ut beatam
scinderet Trinitatem, ad rebaptizandum invita deducitur.
Cumque in illud coenosum lavacrum vi cogeretur
immergi, ac proclamaret: Patrem cum Filio,
ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque;
digno aquas unguine cunctas infecit, id
est fluxu ventris aspergit. Exhinc ad legitimam deducta
quaestionem, post equuleos, post flammas et
ungulas, Christo Domino capitis decisione dicatur.
Posthaec prosequentibus Alamannis usque ad Traductam,
transito mari Vandali per totam Africam ac
Mauritaniam sunt dispersi.

III.
Sed quoniam eorum tempore persecutio in
Christianos invaluit, sicut superius mentio facta est,
videtur et aliqua ex his quae circa Dei Ecclesias intulerunt,
vel quemadmodum de regno expulsi sint,
memorare. Defuncto igitur Trasamundo, post scelera
quae in sanctis Dei exercuit, Hunericus mente crudelior
Africanum occupat regnum, atque ex electione
Vandalorum ipsis praeponitur. Cujus sub tempore
quanti Christianorum populi pro ipso Christi sacratissimo
nomine caesi sint, ab hominibus non potest
comprehendi. Testis est tamen Africa quae misit, et
Christi dextera, quae gemmis immarcescibilibus 46
coronavit. Legimus tamen quorumdam ipsorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.