PL 71, col. 194

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

non reversus fuero, videbo vos in futura. Dico tamen
vobis, Valete, orate pro nobis, et jejunate: quia jejunium
et eleemosyna semper Dominum ad misericordiam
deflexerunt. Mementote esse scriptum in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam
autem non possunt occidere: timete autem eum, qui
postquam occiderit corpus, habet potestatem et animam
et corpus perdere et mittere in gehennam
[(Matth.
X, 2)]
. »
Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo
Arianorum episcopo pro fide catholica decertavit.
Cumque eum de sanctae Trinitatis mysterio potentissime
devicisset, et insuper multas per eum virtutes
Christus ostenderet, in majorem insaniam idem episcopus,
invidia inflammante, succenditur. Erant enim

tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi
atque sanctissimi, Vindemialis et Longinus episcopi,
pares gradu, et virtute non impares. Nam sanctus
Vindemialis eo tempore ferebatur mortuum suscitasse;
Longinus autem multis infirmis salutem tribuit.
Eugenius quoque non solum visibilium oculorum
caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod
cernens ille nequam Arianorum epicopus, vocatum
ad se quemdam hominem, ab illo quo ipse vivebat
errore 48 deceptum, ait: Non patior, quod hi episcopi
multa in populo signa depromunt, illosque cuncti
me neglecto sequuntur. Acquiesce nunc his quae
praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in
platea, per quam nobis est transitus, et manum super
clausos oculos ponens, me praetereunte cum reliquis,

exclama in magna virtute, dicens: Te, beatissime
Cyrola, nostrae religionis antistes, deprecor, ut respiciens
manifestes gloriam ac virtutem tuam, ut
oculos meos aperiens merear lucem videre quam
perdidi. Qui jussa complens, residensque in platea,
transeunte haeretico cum sanctis Dei, iste qui Deum
irridere cogitabat, exclamat in magna virtute, dicens:
Audi me, beatissime Cyrola; audi me, sancte
sacerdos Dei: respice caecitatem meam. Experiar
ego medicamenta quae saepe caeci reliqui a te meruerunt,
quae leprosi experti sunt, quae ipsi etiam
mortui praesenserunt. Adjuro te per ipsam virtutem
quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem,
quia gravi sum caecitate percussus. Veritatem enim
nesciens, verum dicebat: quia caecaverat eum cupiditas,

et virtutem Dei omnipotentis irridere per pecuniam
aestimabat. Tunc haereticorum episcopus
paululum se divertit, quasi in virtute triumphaturus,
elatus vanitate atque superbia, posuit manum suam
super oculos ejus, dicens: Secundum fidem nostram,
qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui. Et
mox ut hoc nefas erupit, risus mutatur in planctum,
et dolus episcopi est patefactus in publico: nam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.