PL 72, col. 14

Epistola I (Joannes III), J. P. Migne

cum nullus ex septuaginta discipulis, quorum
speciem in ecclesia gerunt, legatur donum Spiritus
sancti per manus impositionem tradidisse. Quod autem
solis apostolis, eorumque successoribus proprii
sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum
apostolorum [(Act. VIII)] docet. In concilio vero Caesareensi
ita de chorepiscopis habetur scriptum [(Neocaes.
concil., can. 13)] : Chorepiscopi quoque ad exemplum
et formam septuaginta videntur esse: ut comministri
autem, propter studium quod erga pauperes exhibent,
honorentur. Si enim meliores sanctioresque
sanctis apostolis [vos] esse putatis, facite quae illi
non fecerunt, et superextollite vos illis. Si vero
ejusdem ordinis estis, et aequiparare vos vultis illis,
nolite ea agere, quae illi non egerunt: sed imitamini,

prout melius potestis, exempla et vestigia eorum. Illi
autem, praecipiente Domino, illisque denuntiante, ut
illi et successores eorum tantummodo per manus
impositionem traderent Spiritum sanctum, nulli unquam
ex septuaginta tradere Spiritum sanctum per
manus impositionem permiserunt, eis (quorum typum,
ut praedictum est, chorepiscopi, antequam prohibiti
essent, gerebant in ecclesia) scientes illicitum
fore, dantes successoribus eorum exemplum, ne
unquam talia praesumerent. Unde in Actibus apostolorum
scriptum est [(Act. VIII)] : Cum audissent apostoli
qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum
Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum
venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum
sanctum. Nec dum enim in quemquam illorum venerat,

sed baptizati tantum erant in nomine domini Jesu.
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant
Spiritum sanctum. Non ergo (ut jam dictum est)
aliquem ex septuaginta, licet pauci essent apostoli,
ad hoc opus perficiendum direxerunt, sed Petrum et
Joannem apostolos per manus impositionem tradere
Spiritum sanctum miserunt: quorum vicem episcopi
in ecclesia gerunt, et non chorepiscopi [(Nicol. I, in
epist. ad Rudolphum Bitur. arch.)] , qui septuaginta
discipulorum formam ante prohibitionem eorum gerebant.
Quod illi non fecerunt, vos facere nolite, ne
dissimiles eis, et indigni eorum successione et ministerio
esse videamini: quia (ut ait Dominus in Evangelio) qui non est mecum, adversum me est: et qui non
colligit mecum, dispergit
[(Luc. XI, 23)]
.
II.
Si autem Petrus princeps apostolorum adjutores
sibi ascivit Linum et Cletum, non tamen potestatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.