PL 72, col. 685

Epistola (Benedictus I), J. P. Migne

Reverendissimo fratri episcopo David, Benedictus
salutem in Domino.
Respondere litteris vestris plenius cogitavi; sed
cum hoc meditarer, tantus me dolor tetigit, ut magis
flere quam aliquid dicere, delectatus sim. Sed ne
funditus remaneret, pauca vobis rescribere curavi, ad
potiora vos tempora congrue invitans. Quod autem
litterae tuae testes sunt, quosdam intra provinciam
Baeticam esse, qui dicerent, neminem veraciter posse
probare, Trinitatem unitatem fieri, cum neque tres
unum, neque unum in tribus posset quemquam proprie
approbare: quas ob causas, dilectissime fili,
consulta tibi apostolicae sedis misimus, ut aut his
eos ad rectam fidem converti facias, aut ab ecclesia
antequam pestis haec latius divulgetur, repellas. His
(frater) Scripturarum testimoniis ( Ithacius adv. Varimadum,

c. 1) unitatem Trinitatis agnosce, et desine
Arianorum pravitatem sequi, ut ab eadem
possis peccatorum indulgentiam promereri, Isaia
propheta dicente: Vide Dominum sabaoth sedentem
super thronum excelsum, et seraphim stabant in circuitu
ejus: sex alae uni, et sex alae alteri. Duabus velabant
faciem ejus, duabus autem velabant pedes ejus, et
duabus volabant. Et clamabant ad alterutrum, dicentes:
Sanctus, sanctus, sanctus; Dominus Deus sabaoth [(Isa. VI)]
.
Si Trinitas non est, quare tertio, sanctus,
dixerunt? Et si unitas non est, quare sub trina repetitione
unum Deum ac Dominum intimarunt? Si Trinitas
non est, cur in Geneseos dicitur: Dixit Deus,
fecit Deus, et benedixit Deus [(Genes. I)]
? Si vero unitas
non est, quare tertio dixit, Deus, et non deos pluraliter

commendavit? Et si Trinitas non est, quare in
Exodo dictum est tertio: Domine, domine, domine,
miserator et misericors [(Exod. XXXIV)]
? Si unitas non
est, quare dum tertio diceret, Domine, postea miserator
singulariter dixit, et non miseratores, ut plures
ostenderet, intimavit? Si Trinitas non est, cur Abraham
ad ilicem Mambre sedens, tribusque occurrens,
uni domine, dixit [(Genes. XVIII)] ; et non (ut viderat)
tribus salutationis obsequium reddidit? Si unitas non
est, quare cum Mosi [(Exod. III)] , Deus Abraham, et
Deus Isaac, et Deus Jacob, tertio diceret, unitatem
ostendens, Hoc mihi nomen est, dixit; et non, Haec
sunt nostra nomina, designavit? Si Trinitas non est,
quare David tertio dixit: Benedicat nos Deus, Deus
noster, benedicat nos Deus [(Psalm. XCVI)]
? Si unitas
non est, quare cum, Deus, tertio nominasset, benedicat,
et non, benedicant, adjunxit? Si Trinitas non
est, cur Isaias denuo dixit: Domine Deus sabaoth,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.