PL 72, col. 693

Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

et ministros suos flammam ignis. Advertat igitur qui
dicit angelos corporeos esse, quia dixit: Qui facit
Angelos suos spiritus, non corpora. Angelus enim
Graece, Latine nuntius dicitur, id est, qui facit spiritus
suos nuntios. Propterea et apostolus Paulus ad
Hebraeos ait: Nonne omnes sunt administratores spiritus
in ministerium missi propter eos qui haereditatem
capiunt salutis? In angelo enim nomen officii intelligit,
in spiritu scilicet nomen naturae. Similiter etiam
in Actis apostolorum Lucas de Philippo refert quod
angelus sit ei locutus, ut descenderet in occursum
Aethiopi eunucho; et post paululum dicit, praetermisso
nomine angeli: Dixit autem spiritus Philippo:
Accede, et adjunge te ad currum istum. Videat profecto
quem superius dixerat angelum, postea spiritum

nuncupari.
Sed et de angelis malis, quamvis de societate bonorum
angelorum desciverint, tamen quia unius sunt
naturae, sancta Scriptura multis locis non eos corpora,
sed spiritus esse refert. Paulus apostolus ait: Quod non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum: contra spiritualia
nequitiae in coelestibus.
Si igitur corpora essent, non
spiritus, non dixisset: contra spiritualia nequitiae;
sed, contra corporalia nequitiae. Et Dominus in Evangelio, Cum spiritus
(inquit) immundus exierit ab homine,
ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et
non inveniet, et deinde vadet et assumet septem spiritus
nequiores se. Et in Regnorum libris scribitur: Egrediar

(inquit) et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum
ejus. Et alibi: Spiritus fornicationis decepit
eos. En habet non solum angelos bonos, verum etiam
angelos malos spiritus nuncupari.
Et quia multa, de thesauro Scripturarum propter
brevitatem sermonis pauca inde decerpentes, praetermittimus,
ne fastidium scilicet legentibus generemus,
ipse qui angelos spiritus non esse credit, saltem
unius testimonii paupertate laetetur. Proferat si uspiam
Scripturarum reperiri potuerit angelos non debere
spiritus appellari. Verumtamen quia hoc invenire
nullatenus poterit, credat multifarie multisque
modis dici spiritus. Dicitur spiritus Deus, quod est
tota Trinitas, secundum quod legitur in Evangelio
Joannis: Cum Deus spiritus est. Dicitur et Spiritus

Deus, qui est tertia in Trinitate persona, qui proprie
appellatur Spiritus sanctus, dicente Apostolo: Ubi
autem spiritus Domini, ibi libertas. Et iterum: Si
quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
Dicitur et spiritus angelus: Qui facit (inquit) angelos
suos spiritus. Unde jam superius testimonia redhibuimus.
Dicitur et spiritus anima hominis secundum illud
Genesis: Formavit igitur Dominus Deus hominem de
limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae,
et factus est homo in animam viventem. Et Salomon
ait: Quis scit si spiritus Domini ascendit sursum?
Dicitur et spiritus mens, quae est veluti oculus
animae; id est intellectus, unde cuncta intelligibilia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.