PL 72, col. 698
Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne
in toto quam in aliquo, et tam magnum in parvo
quam in magno. Non igitur localis est anima. Et
quidquid illocale est, corporeum non est. Igitur
anima corpus non est. Item ratiocinatur: Anima
rationalis est, et substantialiter inest animae ratiocinari,
et ratio incorporalis atque illocalis est: igitur
incorporalis est anima. Item voluntas animae substantia
ejus est, et si tota vult anima, tota voluntas
est, et voluntas corpus non est. Igitur anima non
est corpus. Item memoria illocalis quaedam capacitas
est, quae nec multitudine recordabilium distenditur,
nec paucitate tenuatur, et incorporabiliter etiam
corporalium reminiscitur. Et cum meminit animus,
totus meminit, et totus memoria est, qui meminit
totus: et memoria corpus non est. Non igitur corpus
est animus. Item corpus nec appropinquat Deo, nec
recedit a Deo; animus autem et proximat et longinquat
illocaliter; igitur animus localis non est. » Et
hactenus de incorporalitate animae disputatum sit.
Videamus deinceps utrum assertio nostra eo quod
angelorum natura sit incorporea, aliquo testimonio
roboretur. Beatus certe Augustinus, licet in multis
opusculis astruat angelos incorpoream esse naturam,
veruntamen in libro Trinitatis non solum ex incorporeo,
verum etiam ex corporeo, id est ex duplici
substantia, eos esse asseverat, ut ex una ad Dei contemplationem
non recedant, secundum quod Dominus
in Evangelio cum de non condemnandis parvulis
ageret: Quia angeli eorum semper vident faciem Patris
mei, qui in coelis est; ex alia ad aliqua agenda
in conspectu hominum veraciter appareant. Sic enim
in libro II ejusdem operis: « Assumentes, inquit,
angeli corporalem speciem a creatura corporea in
usum ministerii sui, sicut cuique opus esset, aut
ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum
regunt, in species quas volent accommodatas atque
aptas actionibus suis immutantes atque vertentes,
secundum attributam sibi a Creatore potentiam. »
Item in libro III supra memoratorum librorum: « Non
solum malos, inquit, sed nec bonos angelos fas est
putari creatores, si, pro subtilitate sui sensus et
corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt. »
Et paulo post: « Quae in coelis sunt, inquit,
non investigamus, quo rerum genere, et corpora
angelica secundum propriam dignitatem, et eorum
quaedam corporalis actio continetur. » Item libro VIII,
docens Dominum non esse corpus, nec sicut cogitatur,
inquit: « angeli mundi spiritus coelestia corpora
inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo
mutantes, atque se vertentes, nec si omnes cum sint
millia millium in unum collecti unus fiant, nec tale
aliquid Deus est, nec si eosdem spiritus sine corporibus
cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum
est.
Memores, frater, dilectae sententiae Domini, quia
duorum aut trium hominum testimonium verum sit,
labori nostro in arcto tempore providentes, hos duos
excellentissimos tractatores, ut facilius credat, in