PL 73, col. 339

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

ne forte satiatus evomas illud [(Prov. XXV)]
. Et alibi: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris [(Eccli. III)]
;
ecce subito quidam strenui ac studiosi viri me cohortari voluerunt, ut in Latinum sermonem
verterem Leontium de Vitae residuis Joannis Alexandrini antistitis, quem Graeci propter multiplicem
compassionem, quam erga omnes possidebat, merito et absolute Eleemona, id est, misericordem appellant,
quatenus tantus vir non tantum sermone Graeco, verum etiam Latino eloquio pollentibus utilitati esset et
commodo.
Quapropter quia me dignum ad tantum opus atque idoneum minime perspexi, levavi oculos meos in montes,
unde veniret auxilium mihi [(Psal. CXX)]
; sicque solatia patrum et orationes adhibens, tam proficuum virum
non passus sum celare Latinis. Sed licet membranas inciderim, scedulas praeparaverim, non tamen hunc in
Codicem conficere ausus sum, antequam a dominatione vestra, o millies beate, licentiam adipisci promerui.
Neque enim fas est ut absque vicario Dei, absque clavigero coeli, absque curru et auriga spiritualis
Israelis, absque universitatis pontifice, absque unico papa, absque singulari pastore, absque speciali Patre,
absque te omnium arbitro aliquid consummetur aut divulgetur. Tu enim tenes claves David (Lucae XI), tu ac
cepisti claves scientiae. In arca quippe pectoris tui tabulae testamenti et mana coelestis saporis requiescunt.
Tu enim quod ligas, nemo solvit; quod solvis, nemo ligat; qui aperis, et nemo; claudit claudis, et nemo
aperit [(Matth. XVI)] . Vicem namque in terris possides Dei.
179 Cum autem hunc beatum in Latinum verterem eloquium, nec Graecorum idiomata, nec eorum ordinem
verborum sequi potui vel debui. Non enim verbum e verbo, sed sensum e sensu excerpsi. Sed nec
Latinas regulas usquequaque servare curavi, dum tantum intentio mea illo tenderet, ex quo utilitas nasceretur
legentibus. Qua de re, coangelice domne, non personam tantillitatis meae intuens, non astutiam investigans,
non verborum phaleras requirens, sed potius pio cordis oculo profectum legentium praenoscens, ut
tantus vir tanquam exemplar et speculum sit omnibus, vestra apostolica auctoritate translationem hanc, si
vestro arbitrio placet, firmate; si displicet, emendate; dummodo Latinitas se tanto non doleat esse sale privatam,
quo Graecia se gaudet optime conditam.
Suscipe ergo sanctum a peccatore interpretatum; et noli attendere per quem translatus sit, sed quis
translatus sit. Neque enim propter fistulam plumbeam aquam limpidissimam despicis, neque propter
spinas quae producunt, rosam quae producitur spernis. Custos denique et amator tuus, quando voluit, Pharaoni [(Gen. XLI)]
et Nabuchodonosor [(Dan. IV)] iniquis regibus somnia, quibus futura praenoscerentur, ostendit;
et Caipham impium quod expediebat protulit [(Joan. XI)] ; quinimo et quando voluit, asinae loqui articulata
voce permisit [(Num. XXII)] .
Salve, Praesul amate Deo, per saecula salve,
Totius atque orbis papa beate vale.
Prooemium auctoris.

Intentio quidem una est nostra quoque et eorum qui ante nos fuerunt studiosorum, et sanctorum virorum,
super praesenti memorabilis viri Vitae narratione; id est, ut ex hoc omnibus quidem imitatio pia et utilitas
fiat, gloria autem et magnificentia sanctae et adorandae Trinitati referatur; et in hoc, sicut et in omnibus,
quae semper in generationem et generationem propria luminaria ostendit, ad illuminandos qui in tenebris et
in umbra mortis sedent [(Luc. I)] et peccati. Quoniam vero amici Christi non valde miramur, qui ante generationem
nostram fuerunt viri, qui Deo placita conversatione vixerunt; sed de diabolica operatione illos
sermones semper dicimus ad alterutrum, quia sub viris qui ante nos fuerunt, non erat ita iniquitas hominum
multiplicata sicut modo, ut praedixit divina Scriptura, eo quod abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum [(Matth. XXIV)] ;
ideo non valemus ad eorum consurgere meritum: hujus rei gratia ad praesentem sanctae
hujus Vitae narrationem ex parte venimus ad ostendendum etiam diebus nostris volentes, et propositum
suum cogentes, excellentiores nobis demonstrari, et angustam et arctam viam posse incedere [(Matth. VII)]
et obstruere os loquentium iniqua [(Psal. LXII)] , et animae nocuos intellectus.
Jam quidem et alii ante nos optima atque excellentissima de hoc admirabili viro et summo sacerdote
Joanne philosophati sunt, potentes existentes in opere et in sermone. Dico enim Joannem et Sophronium
Dei cultores, et amatores virtutum, et pietatis propugnatores; attamen quamvis tales essent, de dignitate
et merito studii viri istius et ipsi omiserunt, et idipsum perpessi sunt, quod nonnulli studiosi agricolae, vineam
uberem et fructuosam vindemiantes; nam relinquunt utique ex fructu benedictionem, etiam nolentes,
retro se sequentibus egenis eligentibus vineam, ex quibus sumus et nos minimi. Nam et omnes sancti isti,
quamvis omni fortitudine sua fructiferam hanc olivam, quae in domo Dei, ut ait Psalmista [(Psal. LI)] , plantata
est, propter multiplices revera olivas, quae in ea sunt, zelo Dei vindemiare studuerint, attamen latuit eos
multus olivae fructus, Domino dispensante. Nostram ergo vilem et frigidam alacritatem suscipite, ut duo viduae
minuta (Lucae XXI); non enim illis detrahentes, neque qui possimus eorum a Deo donatam sapientiam imitari,
justi gesta scripturae tradere festinavimus; sed primo quidem ut quod intelligimus non justum esse, ea
quae possunt utilitatem audientibus facere, silentio occultare; ne et nos incidamus in judicium servi illius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.