PL 73, col. 573
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
demonstrat: quippe cum doctrina vestra, quamvis
eruditos patronos ac firmos adjutores habeat, debilitetur
tamen et exstinguatur; nostra autem religio,
licet omni humano subsidio careat, sole tamen clarius
luceat, orbemque totum occuparit: nam si ab
oratoribus et philosophis edita fuisset, regesque ac
principes adjutores habuisset, dicere fortasse, vir
improbe, potuisses, humanam potentiam id totum
praestitisse. Nunc vero sanctum Evangelium a vilibus
piscatoribus conscriptum, atque ab omnibus tyrannis
vexatum, nihilo tamen secius totum orbem obtinere
perspiciens [(in omnem enim, inquit ille [Psal.
XVIII; Rom. X], terram exivit sonus eorum, et in fines
orbis terrae verba eorum)] , quid jam aliud dicere
possis, quam divinam et invictam potentiam esse,
salutis humanae causa cultum suum confirmantem?
Ecquod autem, o vecors, argumentum iis quae jam
allata sunt prestantius quaeris, quo tuos mentiri, nostros
vera loqui probem? Nam nisi tua omnia nugae
ac figmenta essent, profecto cum tantis humanis viribus
nitantur, minime imminuerentur ac debilitarentur.
Vidi enim, inquit ille, impium superexaltum
et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce
non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus
ejus [(Psal. XXXVI)] . De vobis qui, insani idolorum cultus
propugnatores estis, haec dixit Propheta: Jam
jamque enim, et non invenietur ipsius locus; sed
sicut deficit fumus, deficiet, et quemadmodum deficit
cera a facie ignis, sic peribitis [(Psal. LXVII)] .
Contra de Evangelica Dei cognitione dixit Dominus:
Coelum et terra transibunt, verba autem mea
non transibunt (Lucae XXI). Ac rursum Propheta his
verbis utitur: In principio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt,
tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum
veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos,
et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui
non deficient [(Psal. CI)] . Ac divini quidem adventus
Christi praecones, et sapientes orbis terrarum piscatores,
qui ex erroris ac fraudis voragine omnes extraxerunt
(quos quidem tu, qui peccati vere servus
es, aspernaris ac nihili pendis), per signa et prodigia
solis instar in mundo fulserunt, caecis lucem donantes,
surdis auditum, claudis gressum, mortuis
denique vitam impertientes. Nam vel eorum duntaxat
umbrae omnes hominum morbos profligabant [(Act. V)] .
Daemones quos vos ut deos metuitis, non
modo ab humanis corporibus depellebant, sed etiam
crucis signo ex ipso terrarum orbe fugabant: cujus
ope atque adjumento omnem quidem magiam deleverunt,
veneficiaque omnia irrita reddiderunt. Atque
illi quidem humana infirmitate per Christi virtutem
ad hunc modum sanati, rebusque omnibus conditis
renovatis, tanquam veritatis praecones ab omnibus
iis qui sapientia praediti sunt laudantur, admirationique
habentur. Quid autem habes, quod de sapientibus
atque oratoribus tuis, quorum Deus sapientiam stultam
fecit, de illis, inquam, diaboli patronis in medium afferas?
Quid momoria dignum mundo reliquerint, expone.