PL 73, col. 575

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

teactae vitae poenitudine affectus est; atque condemnato
idolorum errore, ad pietatis lucem accurrit, ac
deinceps a scelerata et exsecranda vitae ratione usque
adeo sese removit, tantumque cum turpibus animi
affectionibus magicisque artibus bellum gessit, quantum
ante amoris foedus cum ipsis ferierat. Nam tum
in medio concilio stans, praesidente rege, magna voce
exclamavit: Vere, o rex, spiritus Dei in filio tuo habitat,
vere fracti ac superati sumus, nec defensionem
ullam habemus, nec ad ea quae ab ipso commemorata
sunt, vel oculos ipsos obvertere possumus. Magnus
igitur revera Christianorum Deus est, magna
ipsius fides, magna mysteria.
Conversus itaque ad regis filium, ait: Dic, quaeso,
o claro ac illustri animo praedite, Deusne me excepturus

est, si ab improbis actionibus abscedens, ad
eum me convertero? Sane, inquit veritatis praeco,
sane, inquam, te excipiet, omnesque item qui ad ipsum
sese converterint. Nec vero vulgari modo excipiet;
verum ut filio e longinqua regione redeunti (Lucae
XV), hoc est, a scelerata vitae ratione ad meliorem
frugem sese convertenti, obviam prodibit, eumque
amplectetur et exosculabitur; ac peccati foeditate
detracta, statim ipsi vestimentum salutaris imponet,
charissimaque gloriae stola eum induens, mysticum
supernis virtutibus epulum peraget, ob receptam videlicet
ovem perditam festum diem celebrans [(Ibid.)] .
Ipsemet enim Dominus ingens in coelo gaudium esse
dixit super uno peccatore poenitentiam agente. Ac
rursum: Non veni vocare justos, sed peccatores ad

poenitentiam (Lucae V). Et per prophetam: Vivo
ego, dicit Dominus; nolo mortem peccatoris, sed
magis ut convertatur a via sua et vivat. Convertimini
a via vestra mala; et quare moriemini domus
Israel? Iniquitas iniqui non nocebit ei in quacunque
die conversus fuerit ab iniquitate sua, et fecerit
justitiam, et in mandato vitae ambulaverit, vita
vivet, et non morietur. Omnia peccata quae admisit,
non memorabuntur, quia judicium et justitiam fecit,
in ipsis vivet [(Ezech. XXXIII)] . Ac rursum per alterum
prophetam exclamat: Lavamini, mundi estote, auferte
malum cogitationum vestrarum ab oculis meis,
quiescite agere perverse, discite benefacere. Si fuerint
peccata vestra sicut coccinum, tanquam nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra velut vermiculus,

sicut lana alba erunt (Isaiae I). Cum igitur hae pollicitationes
iis qui ad meliorem frugem sese receperint,
a Deo propositae sint; ne cuncteris, o homo, nec moram
ullam adhibeas; verum ad Christum benignum
Deum nostrum accede, et illuminare, et facies tua
non confundetur [(Psal. XXXII)] . Nam simul atque in
divini baptismatis piscinam immersus fueris, tota
veteris hominis spurcities, atque universa scelerum
sarcina in aqua sepelietur, atque in nihilum dilabetur;
tuque novus illinc ac recens, atque ab omni
labe purus conscendes, nullam peccati labem aut
rugam tecum ferens. Ac deinceps in te situm erit ut
purgationem per viscera misericordiae Dei nostri hinc
contractam tuearis atque conserves.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.