PL 73, col. 577

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

Quoniam, inquit ille, multis susceptis laboribus
perfractum et contumacem te ad omnes reperi,
ut qui nullis unquam sermonibus meis parendum
tibi duxeris, age, diviso imperio meo id faciam, ut
tu separatim degas, ac regnum geras. Ita jam tibi,
quam cupis, viam ingredi tuto licebit. Divina autem
illa anima, quanquam alioqui regem hoc sibi labefactandi
sui instituti causa proponere compertum
haberet, obtemperandum tamen duxit, hoc scilicet
animo, ut ex ipsius manibus elapsus, viam quam expetebat
ingrederetur. Sermonem igitur excipiens, ad regem
ait: Equidem ipse divinum illum virum qui mihi
salutis iter commonstravit quaerere gestiebam, rebusque
omnibus valere jussis, cum eo quidquid mihi vitae
reliquum est traducere. Verum quoniam per te, o Pater,

mihi ea quae cordi sunt, facere minime licet, hac
in re tibi morem gero, siquidem in his rebus in quibus
perspicuum exitium atque abalienatio a Deo
non proponitur, patri obtemperare pulchrum est.
Rex itaque summa laetitia perfusus, regionem omnem
imperio suo ac ditioni subjectam in duas partes
dividit, filiumque regem creat, ac diademate exornat,
regiaque omni gloria insignitum in eam regni partem
quae ipsi attributa erat cum luculenta satellitum
manu emittit; principibus autem ac ducibus, reique
militaris praefectis et satrapis, si quorum voluntas
ita tulisset, cum filio suo ac rege proficiscendi potestatem
facit. Atque ingentem quamdam ac numerosissimam
urbem, in qua regiam sedem haberet,
assignat, omniaque ea quae regibus conveniunt ipsi

impertit. Tum igitur regiam auctoritatem ac potestatem
nactus Josaphat, cum ad eam urbem in qua
ea quae ad regnum gerendum pertinebant parata
erant venisset, dominicae passionis signum, hoc est,
venerandam Christi crucem in singulis urbis turribus
collocavit. Idolorum autem delubra et aras dejecit,
atque a fundamentis ipsis eruit, nullas videlicet impietatis
reliquias linquens.
Atque in media urbe ingens ac praeclarum templum
Christo Domino excitavit, plebique imperavit,
ut ad eum locum crebro commeans, Deo per crucis
adorationem cultum adhiberet. At tunc ipse ante
omnes in medium prodiens, intentissimo animo preces
fundebat, omnesque eos qui sub ipsius potestate
ac ditione erant monebat, obsecrabat, nihil denique

praetermittebat, quo ipsos a superstitioso errore abstraheret,
atque ad Christum adjungeret: idolorum
cultus fraudem atque imposturam indicabat, Evangelii
praedicationem exponebat, Dei verbi 323 plenam
indulgentiae demissionem commemorabat, adventus
ipsius miracula praedicabat, crucis supplicium,
per quod salutem consecuti sumus, declarabat, resurrectionis
vim atque in coelos ascensionem narrabat,
denique tremendum illum diem annuntiabat secundi
ipsius horrendi adventus, atque tum recondita
piis bona, tum eos cruciatus qui impios ac sceleratos
manent. Haec omnia per quam lenibus ac blandis
verbis complectebatur. Neque enim tam potestatis
amplitudine ac regia magnificentia quam modestia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.