PL 73, col. 594
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
nimirum hic quoque animi ipsius firmitatem ac strenuitatem
explorante. Ac sic, sub dio degens, tum
aestu conflagrabat, tum frigore obrigebat, praestantissimum
illum senem velut quemdam ingentis pretii
thesaurum quaerere nunquam intermittens. Multas porro
pestiferorum spirituum tentationes, ac multa praelia
sustinebat, multosque item labores, ob herbarum, quibus
de more victitabat, penuriam perferebat; quoniam
scilicet has quoque solitudo ea ut quae siccitate,
laboraret, parce admodum produceret. Verum adamantinus
atque invictus ipsius spiritus, amore ac desiderio
ardens, hujusmodi molestias facilius ferebat
quam alii voluptates ferre soleant. Quocirca divina
ope minime caruit; verum secundum dolorum ipsius
ac laborum multitudinem [(Psal. XXXIV)] allatae a
Christo, cujus cupiditate flagrabat, consolationes,
tam noctu quam diu animum ipsius exhilarabant. Confecto
autem biennii curriculo, Josaphat quidem perpetuo
circumibat, eum quem expetebat quaerens, atque
ad Deum lacrymas fluminis instar profundens,
meditabatur clamans: Ostende mihi, Domine, 333
mihi, inquam, eum ostende, qui mihi tui nominis
cognitionem ac tanta bona conciliavit, nec propter
peccatorum meorum multitudinem tanto bono me
priva; verum hoc concede, ut et ipsius conspectu
fruar, et idem cum eo religiosae exercitationis certamen
subeam.
Dei autem favore speluncam quamdam invenit,
pervestigata videlicet eorum qui eo se conferebant
semita; atque monachum quemdam solitarium vitae
genus colentem nanciscitur, eumque maximo cum
animi fervore complexus et osculatus, ubinam Barlaam
habitaret, sciscitabatur, simulque ipsi rerum
suarum statum exposuit. Cum igitur ex ipso ubi viri
illius quem quaerebat domus esset intellexisset, eo
quam celerrime, non secus ac peritissimus quispiam
venator feram nactus, se contulit, peragratisque alterius
cujusdam senis admonitu aliquot passuum millibus,
laetus ac spei robore septus incedebat, aeque
nimirum ac puer, qui patrem quem jampridem non
vidit brevi se conspecturum sperat. Nam cum divinus
amor animum semel obsederit, multo acrior ac ferventior
eo esse solet qui a natura manat.
Astat itaque speluncae foribus, iisque pulsatis, Benedic,
inquiebat, o pater, benedic, inquam. Ut autem
Barlaam hac voce audita ex antro egressus est, eum
per spiritum agnovit, qui ob admirandam illam mutationem,
qua a priore illo vultu ac florente juvenilis
aetatis pulchritudine demigrarat, ab extremo aspectu
vix agnosci poterat, ut qui tum ex solis aestu atrorem
contraxisset, et pilis abundaret, ac genas macie confectas,
oculosque alte depressos, et palpebras lacrymarum
fluentis undique attritas, atque ingenti famis
afflictione perustas haberet. At vero Josaphat spiritualem
patrem statim agnovit, utpote iisdem oris
lineamentis praeditum. Confestim itaque senex versus
Ortum stans, Deo precem cum gratiarum actione
conjunctam adhibuit. Dictoque Amen, in mutuos