PL 73, col. 598

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

eam ob causam Domino obstricti sumus, quod cum
dives esset, propter nos egenus factus est, ut nos
ejus paupertate divites essemus, et qui a perpessione
immunis erat, ut vitiosis affectionibus nos liberaret,
cruciatus subiit [(II Cor. VIII)] , persolvere potest?
Quod enim beneficium est servum eadem perpeti
quae Dominus perpessus sit? Atqui nos permultum
ab ipsius cruciatibus remoti sumus. Haec tecum reputa,
cogitationes destruens, et omnem altitudinem
extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem
redigens omnem sensum in obedientiam
Christi [(II Cor. X)] . Et pax Dei, quae exsuperat
omnem sensum, custodiat cor tuum, et cogitationes
tuas in Christo Jesu [(Philip. IV)] .
Hac oratione a Barlaamo habita, Josaphat infinitam

vim lacrymarum profudit, sic nempe, ut tanquam
ex uberrimo fonte scaturientes, ipsum prorsus,
ac terram in qua sedebat, proluerent. Atque
ipse, hujusmodi dissidium deplorans, perquam ardenter
ab eo contendebat, ut postremi illius itineris
comitem se adhiberet, nec post ipsius discessum in
mundo jam remaneret, his verbis utens: Ecquid, o
pater, tui duntaxat, ac non proximi rationem habes?
Quonam autem modo hac in re perfectae charitatis
officio fungeris (pro eo atque a Christo dictum est,
Diliges proximum tuum sicut te ipsum), cum tu quidem
ad requiem pergas, me autem in oppressione
atque aerumna relinquas, ac priusquam in religiosae
vitae certaminibus, ut par est, exercitatus sim, variasque
hostium insidias compertas habeam, ad singularem

pugnam cum ipsis ineundam me objicias?
Ex quo quidnam aliud contingere potest, nisi ut veteratoriis
ipsorum artibus prosternar, atque ut imperitis
ac timidis gladiatoribus usu venire solet, sempiternam
animae mortem oppetam? Ad Dominum,
quaeso, roga atque obsecra, ut me quoque tui e vita
discessus socium asciscas, id ut facias, per eam
ipsam spem quam habes fore ut laboris mercedem
percipias, te obtestor. Hoc, inquam, a Deo precibus
contende, ut ne unicum quidem diem post tuum
discessum in hac vita peregriner, atque in densissima
hac solitudine oberrem.
Haec cum Josaphat plorans diceret, senex placide
ac leniter ipsum reprimens, Dei judiciis, inquit, quae
mentis humanae captum excedunt, obluctari minime

debemus. Nam ego, cum de hac re multas ad Deum
preces fudissem, eumque cui nulla vis afferri potest,
velut per vim adigere tentassem, ut ne inter
nos disjungeremur, ab ipsius bonitate hoc didici, minime
tibi nunc conducibile esse carnis onus abjicere,
verum in religiosa exercitatione tandiu permanere,
quoad splendidiorem coronam tibi texueris.
Nondum enim pro ea quae tibi parata est mercede
satis decertasti; verum paulum adhuc labores oportet,
ut laetus in Domini tui gaudium intres. Nam ego
quidem jam pene centenarius, annos quinque et septuaginta
in hac solitudine confeci. Tibi vero,
etiamsi non tanta temporis mora futura est, at certe
ad id spatium, ut jubet Dominus, propius accedas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.