PL 73, col. 603

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

in more atque instituto posita sunt confectis atque
absolutis, in patris Barlaami monumento eum condidit.
Par siquidem erat ut quorum animae in perpetuum
simul futurae erant, eorum etiam corpora conjungerentur.
Cujusdam autem formidandi viri, qui id in somnis
serio imperabat, monachus ille qui ipsum funere
extulerat obtemperans, ia Indiae regnum se confert,
regemque Barachiam conveniens, de omnibus Josaphati
rebus certiorem ipsum facit. Ille autem nulla
interposita mora cum ingenti populi multitudine iter
init, atque ad speluncam tandem pervenit, ac sepulcrum
intuetur, illicque calentissimis lacrymis fusis
integumentum tollit, cernitque Barlaamum et Josaphat
membra composito habitu sita habentes, corporaque
nihil a pristino colore immutata, verum integra

et prorsus incolumia, una cum indumentis.
Haec igitur sacrosanctarum animarum tabernacula,
suavissimum odorem emittentia, nec foedi quidquam
exhibentia, praeclaris loculis imposita, rex in patriam
suam transfert.
Ut autem ca res ad plebis aures pervenit, innumerabilis
multitudo ex omnibus urbibus ac finitimis
locis ad beatorum illorum corporum conspectum et
adorationem confluxit. Ubi etiam sacrosanctis hymnis
eorum causa decantatis, copiosisque lampadibus accensis,
apte illic quispiam ac perquam accommodate
dixisset, Lumina circa luminis filios et haeredes.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.