PL 73, col. 612
Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne
quod infima solebat exercere persona suscepit; in
omnibus aquam portare, ligna concidere, munditias
adhibere. In eo denique loco habitaculum sibi elegit,
ubi ostiarius monasterii manebat, ne vel ipso se superiorem
ostenderet. Sane refectionem fratrum sollicite
curabat, et psallendo Deo ordinem fortiter custodiebat;
et tertiae, sextae, nonae, vespertinis vel
nocturnis atque matutinis horis tam cautissime insistebat,
ut videretur jam perisse Deo, si horarum
vel quidpiam spatii absque divinis laudibus aliqua
praeteriisset. Ita denique in hoc opere esse Deo charior
coepit, ut daemones ex obsessis corporibus pelleret,
et caecorum oculos aperiret. Sed quia multa
singulatim narrare intendo per ordinem, quantum
permittit brevitas, accedamus.
CAP. XI.--Matrona quaedam Alexandrina, caeteris
matronis praestantior, nomine Melanthia, audiens
opinionem ejus, venit ad eam, quia quartana gravissime
et jam per annum et eo amplius vexabatur.
Quam cum beata Eugenia oleo perunxisset, omnem
continuo 344 violentiam fellis evomuit. Et sanissima
reddita, pedibus ad suum diversorium properavit,
quod in vicino monasterii possidebat. Ordinat
interea munera, scyphos argenteos tres implet solidis,
et hos sanationis suae gratia mittit ad beatam
Eugeniam. Cui gratanter remittens quae miserat, ait:
Abundamus, et superabundamus omnibus bonis.
Unde te, parens charissima Melanthia, ut ista egentibus
magis ac necessitatem patientibus dividas, hortor
et moneo.
CAP. XII.--Audiens Melanthia, constristata est;
et veniens, coepit rogare et ampliora promittere. Fit
assidua circa beatam Eugeniam, et in nullo deprehendens
quod esset femina, elegantia decipitur juventutis.
Videns eam, juvenem per veritatem putabat
esse terrenum; se autem non sanctitate ejus,
sed aliqua arte existimans fuisse salvatam, in concupiscentia
ejus elabitur; et putans amplioris pecuniae
cupidiorem, coepit infinita offerre, et ampliora
promittere. Cumque saepius eadem precaretur, et
grato animo oblata sibi ab Eugenia cerneret reddi,
declinat ad majorem interitum, aegritudinem simulans.
Quam cum beata Eugenia rogata visitaret, sedenti
ante lectum suum sanctae Eugeniae talia coepit
producere: intolerabilis circa te amor pectus meum
exagitat, nec ullum remedium fatigationi meae reperire
potui, nisi ut te omnium rerum mearum dominum
instituam. Quid teipsum vanis et inanibus abstinentiis
crucias? Ecce possessionum Iocupletatio infinita,
et ecce auri pondus immensum, et argenti
ministerium copiosum, et familiae infinitus est numerus:
dignitas generositatis est mihi; hoc anno
absque filiis viduata sum, succede pro eis in facultatibus
meis, et non solum rerum mearum, sed meus
esto jam dominus. Cumque haec et his similia loqueretur,
dixit ad eam Eugenia: Recte nomen tuum nigredinis
testatur perfidiam; magnum enim te diabolo
habitaculum praeparasti; discede a servis Dei, deceptrix
et illecebrosa Melanthia; nos enim aliter militamus.