PL 74, col. 1061

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Ad populum.
Discat Ecclesia tua, Deus, Infantum, quos hodie
veneramur, exemplo sinceram tenere pietatem,
quae prius vitam praestitit sempiternam, quam possit
nosse praesentem. Per Dominum nostrum.
IX. ITEM IN OCTABAS DOMINI.
Kal. Januar.
Deus, qui bonis nati Salvatoris diem celebrare
concedis octavum, fac, quaesumus, nos ejus perpetua
divinitate muniri cujus sumus carnali commercio
reparati. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Unigenito
tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi
opera misericordiae tuae, et ab omnibus nos maculis

vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in
illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra
substantia. Per.
Secreta.
Praesta, quaesumus, Domine, ut per haec munera,
quae Domini Jesu Christi arcanae Nativitatis mysterio
gerimus, purificatae mentis intelligentiam consequamur.
Per Dominum.
Per Christum Dominum nostrum. Cujus hodie
octavas nati celebrantes, tua, Domine,
mirabilia veneramur. Quia quae peperit, et mater
et virgo est, qui natus est, et infans et Deus est.
Merito coeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores
laetati, magi mutati, reges turbati. parvuli gloriosa
passione coronati. Lacta, Mater, cibum nostrum;

lacta panem de coelo venientem in praesepio positum
velut piorum cibaria jumentorum. Illic namque
agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium
Domini sui, circumcisio, scilicet, et praeputium.
Quod etiam Salvator et Dominus noster a Simeone
susceptus in templo, plenissime dignatus est adimplere.
Et ideo cum angelis, et archangelis.
Postcommun.
Praesta, quaesumus, Domine, ut quod Salvatoris
nostri iterata solemnitate percipimus, perpetuae nobis
redemptionis conferat medicinam. Per.
Ad populum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae mensae participes
a diabolico jubes abstinere convivio, da,
quaesumus, plebi tuae ut, gustu mortiferae profanitatis
abjecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis

accedat. Per.
X. PROHIBENDUM AB IDOLIS.
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis voluntatem
tuam et fideli mente retinere, et pia conversatione
depromere, ut Ecclesia tua, a profanis vanitatibus
expiata, non aliud profiteatur verbis, aliud
exerceat actione. Per Dominum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.