PL 74, col. 1076
Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne
affectibus praegravatas medicinalibus tribue exonerare
jejuniis, et corporis affectionem corrobora.
Per Dominum.
Deus, qui profundo consilio, prospiciendo mortalibus,
sancta instituisti jejunia, quibus corda languentium
salubriter curarentur, tu animam nostram,
corpusque castifica, corporis animaeque Salvator,
aeternae felicitatis benigne largitor. Per Dominum.
Secreta.
Domine, Deus noster, in cujus spiritalibus castris
militat laudanda sobrietas, abstinentia fructuosa, et
casti pectoris opulenta frugalitas, jejunantium vota
clementer adsume, et fidelibus postulatis consueta
pietate succurre. Per.
Postcommun.
Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae libatio,
et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis
continuum praestet auxilium. Per Dominum nostrum.
Ad populum.
Implorantes, Domine, misericordiam fideles populos
propitius intuere qui praeter te alium non
noverunt, tuis semper beneficiis glorientur. Per.
XXVI TERTIA DOMINICA
Quae pro scrutiniis electorum celebratur.
Da, quaesumus, Domine, electis nostris digne atque
sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut
dignitati pristinae, quam originali- transgressione
perdiderant, per tuam gloriam reformentur. Per.
Secreta.
Miseratio tua, Deus, ad haec percipienda mysteria
famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter,
et devota conversatione perducat. Per.
Infra canonem, ubi dicit:
Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum,
qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam
baptismi tui; et omnium circumadstantium. Et
tacis. Et recitantur nomina virorum, et mulierum, qui
ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras Quorum tibi
fides cogn.
Item intra action.
Hanc igitur oblationem, Domine, ut propitius suscipias
deprecamur; quam tibi offerimus pro famulis
et famulabus tuis, quos ad aeternam vitam, et beatum
gratiae tuae dinumerare, elicere atque vocare dignatus
es. Per Christum.
Et recitatur nomina electorum.
Postquam recensita fuerint, dicis:
Hos, Domine, fonte baptismatis innovandos, Spiritus
tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudinem
poscimus praeparari. Per.
Postcommun.
Adesto, Domine, quaesumus, redemptionis effectibus,