PL 74, col. 124
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
Cum in monasterium sancti Patris nostri Sabae
profecti fuissemus ad abbatem Athanasium, narravit
nobis senex, dicens: Cum essem in monasterio Penthucula,
presbyter quidam erat ad baptismi ministerium,
Conon nomine, Alexandrinus genere, quem
pro vitae merito Patres jusserant ut baptizaret
accedentes. Ipse igitur sancto chrismate ungebat
et baptizabat eos qui ad hoc veniebant. Quoties
ergo mulierem inungeret, scandalizabatur, atque ideo
ex monasterio abscedere volebat. 864 Cum autem
ea cogitatione pulsabatur, assistebat ei sanctus
Joannes Baptista, dicens: Tolera, et persevera,
et ego te ab hoc bello liberabo. Quadam vero
die venit puella ex Perside, ut baptizaretur, quae ita
speciosa erat ac tantae pulchritudinis, ut non posset
presbyter nudam eam sancto oleo inungere. Cum
sic vero puella illic mansisset duos dies, audiens hoc
archiepiscopus Petrus obstupuit de sene vehementer,
voluitque ad hoc opus delegare diaconissam mulierem;
sed id non fecit, ne contra canones fecisse videretur.
Conon vero presbyter, sumpta melote sua, recessit,
dicens: Jam non amplius in hoc loco manebo. Cum
ergo exiisset ad colles, ecce sanctus Joannes Baptista
obvius illi factus est, et tranquilla voce affatus
est illum, dicens: Revertere ad monasterium tuum,
et hoc te bello levabo. Abbas vero Conon ait illi cum
indignatione: Vere non revertar. Ecce enim jam toties
pollicitus es mihi istud, nec fecisti. Tunc sanctus
Joannes eum sedere fecit, amotisque vestimentis
ejus, signavit eum ter signo crucis sub umbilico, dixitque
ei: Crede mihi, presbyter Conon, volebam te
pro hac pugna mercede donari; sed quia non vis,
ecce abstuli a te hoc bellum, mercede autem hujus
operis carebis. Reversus presbyter in coenobium, ubi
baptizare consueverat, in crastinum unctam puellam
baptizavit, neque penitus animadvertit eam esse natura
mulierem. Implevit autem et alios annos duodecim
in baptizandi ministerio tanta tranquillitate
animi et corporis, ut nullum ultra sentiret carnis
motum, neque mulierem natura videret. Atque ita in
pace consummatus est.
CAPUT IV Visio abbatis Leontii.
Narravit nobis abbas Leontius, coenobii sancti Patris
nostri Theodosii antistes, dicens: Postquam fugati
sunt ab infidelibus persecutionem passi monachi