PL 74, col. 126
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
Erat autem Parasceves dies: Dominica vero die mane
requievit.
CAPUT VIII. Vita abbatis Myrogenis hydropici.
Senex quidam erat in eodem monasterio Turrium,
Myrogenes nomine, qui 865 ob nimiam austeritatem
vitae hydropicus effectus fuerat. Dicebat autem
jugiter his senibus, qui ad eum conveniebant visitandi
gratia: Orate pro me, Patres, ne interior homo
hydropicus fiat. Ego enim, ut in hac infirmitate diutius
durem, Deum oro.
De hoc abbate Myrogene cum audivisset Jerosolymitanus
archiepiscopus Eustochius, voluit ad eum
mittere quaecunque erant necessaria, sed ille nunquam
ab eo quidquam consensit accipere. Hoc autem
solum illi significabat: Ora pro me, Pater, ut liberer
ab aeterno cruciatu.
CAPUT IX. De mira cujusdam sancti Patris charitate.
In ipso monasterio Turrium, senex quidam erat
sanctae nuditatis et eleemosynae valde studiosus amator.
Quadam ergo die venit pauper ad ejus cellulam
eleemosynam petens; senex vero, cum non nisi
unum panem haberet, proferens ipsum, dedit pauperi.
Tunc dicit ei pauper: Nolo panem, sed indumentum.
Volens autem senior curare illum, apprehensa
manu ejus, introduxit in cellulam suam. Pauper
autem cum illic nihil omnino invenisset, nisi solum
quod ille induebat, tanta senis virtute compunctus,
solvit sacculum suum, et in medio cellulae
quaecunque habebat evacuans, dixit: Sume ista, senior
optime, et ego alibi quaeram quae mihi sunt necessaria.
CAPUT X. Vita Barnabae anachoretae.
Anachoreta quidam erat in speluncis sancti Jordanis,
Barnabas nomine. Hic die quadam cum descenderet
bibere aquam de Jordane, infixa est pedi ejus
ex arundine festuca, permansitque stimulum pedi
infixum tenens jugiter, neque passus est ut eum medicus
videret; itaque computruit pes ejus. Coactus
vero est ascendere ad monasterium Turrium, sibique
unam cellulam accipere. Porro pes ejus in dies putrescebat
magis. Dicebat autem his qui ad eum veniebant,
quod quanto magis homo exterior patitur,
tanto amplius interior viret.
Postquam vero ascendit abbas Barnabas ex spelunca
sua ad Turres, cum fuisset ibi aliquantulum
temporis, anachoreta quidam alius abiit ad speluncam
ipsius, ingressusque vidit angelum Dei stantem
super altare quod fecerat senior atque sacraverat.
Aitque ad angelum anachoreta: Quid hic agis? Cui
angelus ille: Ex quo sanctificata sunt ista, a Deo
ipso mihi credita sunt.
CAPUT XI. Vita abbatis Agioduli.
Abbas Petrus presbyter monasterii sancti patris
nostri Sabae, narravit nobis de abbate Agiodulo Hagiodulo
dicens: Cum is esset antistes dux monasterii