PL 74, col. 128

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

manus eorum in sublime suspensae perstiterunt
immobiles. Facta vero oratione, solvit eos senex, et
dimisit. Et abierunt gratias agentes Deo.
CAPUT XVI. Relatio abbatis Nicolai de seipso et sociis.
Senex quidam sedebat in monasterio abbatis Petri
juxta sanctum Jordanem, Nicolaus nomine, qui nobis
narravit, dicens: Cum essem aliquando in Raythu,
missi sumus tres fratres in ministerium in Thebaidem.
Cum ergo per desertum iter faceremus,
erravimus de via, ferebamurque per eremi latam
vastitatem. Deficiente vero nobis aqua per aliquot
dies, siti arescere coepimus. Cumque jam et siti et
aestu deficientes, progredi ulterius non valeremus,
inventis per desertum myricis, jactavimus nos singuli

sub umbra arborum, exspectantes mori prae siti.
Prostratus vero in umbram ego factus sum in ecstasi,
vidique piscinam aqua plenam, et circumfluentem,
duos autem supra piscinae labium assistere,
vasque unum ligneum. Tunc coepi unum ex illis rogare,
dicens: Fac mecum charitatem, domine, et da
mihi pusillum aquae, quoniam deficio. Ille vero nolebat.
Tunc dicit ad eum alter: Da illi modicum. Qui
respondit ei, dicens: Non demus ei, valde enim desidiosus
est, et negligens sui. At alter: Utique sane
negligens est ac desidiosus, propter hospitalitatem
tamen demus ei. Atque ita praebuerunt mihi et his
qui mecum erant. Mox autem ut bibimus, confortati
sumus, et iter agentes tribus diebus aliis sine potu,

pervenimus ad loca habitabilia.
CAPUT XVII. Vita Macni senis.
Dicebant de quodam Macno sene, qui in eodem
monasterio abbatis Petri morabatur, quod quinquaginta
annos egisset in spelunca sua, neque vinum
bibens, neque panem comedens, nisi tantum furfureum.
Tertio autem singulis hebdomadibus communicabat.
CAPUT XVIII. Vita alterius Senis monasterii Laurae, qui cum leonibus dormiebat.
Narravit nobis abbas Polychronius presbyter de
alio sene, qui sedebat in eadem Laura abbatis Petri,
quod plerumque abiens, in ripa Jordanis commanebat,
et ubi cubile leonis invenisset, illic dormiebat.

Die vero quadam tulit duos leonis catulos intra pallium
suum in ecclesiam, vet dicebat fratribus: Si
mandata Domini nostri Jesu Christi custodiremus,
ista animalia profecto nos timerent; sed propter peccatum
servi effecti, nos illos timere comprobamur.
Qua re magnifice aedificati fratres, ad mansiones
suas recesserunt.
CAPUT XIX. Relatio abbatis Eliae de seipso.
Narravit nobis abbas Elias, dicens: Cum aliquando
morarer in partibus sancti Jordanis in spelaeo juxta
Eunuchorum monasterium, ideo quod non communicarem
Macario archiepiscopo Jerosolymitano, die
quadam circa horam sextam, aestu vehementissimo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.