PL 74, col. 142
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
ago Deo, Pater, quod vel caput meum requiem habet;
per orationes enim tuas supra caput episcopi sto.
CAPUT XLV. Vita Monachi inclusi in monte Olivarum, et de adoratione imaginis sanctissimae Dei genitricis Mariae.
Dicebat abbas Theodorus Aeliotes quod fuerit quidam
inclusus in monte Olivarum certator maximus:
impugnabat autem illum fornicationis spiritus. Die
vero quadam cum instaret illi vehementer, coepit ejulare
senex, et dicere daemoni: Quandiu non dimittis
me? recede jam a me, qui mecum consenuisti. Apparuit
autem ei daemon visibiliter, dicens: Jura mihi,
quia nemini dices quod tibi dicturus sum, et te non
amplius oppugnabo. Juravitque ille senex, dicens:
Per inhabitantem in altissimis nulli dicam quae mihi
dixeris. Tunc ait illi daemon; Noli adorare hanc imaginem,
et ultra te non impugnabo. Habebat autem
haec imago expressam figuram dominae nostrae sanctae
Dei genitricis Mariae, ferentem Dominum nostrum
Jesum Christum. Ait inclusus daemoni: Dimitte me
ut deliberem. In crastinum autem hoc significavit ipsi
abbati Theodoro Aeliotae tunc habitanti in Laura Pharan,
narravitque illi omnia. Senex autem ait recluso:
Vere, domine abba, illusus es, quia jurasti daemoni;
verumtamen bene fecisti hoc revelans. Expedit autem
tibi nullum in illa urbe lupanar omittere, quod
non ingrediaris, quam ut neges te adorare Deum,
et Dominum nostrum Jesum Christum cum matre sua.
Confirmatum igitur et corroboratum pluribus verbis
reliquit illum in loco suo. Apparuit ergo daemon incluso
rursus, dicens: Quid hoc est, pessime senex? 875
Nonne tu jurasti mihi quia id nemini diceres?
Et quare dixisti ei qui venit ad te: Dico tibi quia ut
perjurus in die judicii judicaberis? Respondit inclusus,
dicens: Scio quidem, quia juravi, et pejeravi; verumtamen
Dominum et Creatorem meum pejeravi, tibi autem
non obediam. A te enim ut auctore et pravi consilii
et perjurii poenae inevitabiles exigentur.
CAPUT XLVI. Mirabilis visio abbatis Cyriaci Laurae Calamonis, et de duobus impii Nestorii libris.
Accessimus ad abbatem Cyriacum presbyterum
Laurae Calamonis juxta sanctum Jordanem, narravitque
nobis dicens: Die quadam vidi per somnum
mulierem honesta facie, purpura indutam, et cum ea
viros duos, et ipsos venerando habitu, et aspectu
praeclaro. Arbitratus autem sum mulierem illam esse
Dominam nostram sanctam Dei genitricem, eosque
qui cum illa erant duos viros, sanctum Joannem
Theologum et sanctum Joannem Baptistam. Egressusque
de cellula orabam illos ut ingrederentur et in
cella mea orarent, quae non consensit. Permansi ergo
diutius orans et obsecrans, ac dicens: Ne, quaeso,
avertatur humilis factus confusus [(Psal. LXXIII)] , et
alia plurima hujusmodi. Illa igitur ut me vidit instare
precibus, eamdemque postulationem iterare, severius
mihi respondit, dicens: Habes intra cellam tuam