PL 74, col. 147
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
recessi, et veni in loca ista. Et haec mihi
causa fuit, filioli, veniendi in hunc locum
CAPUT LVI. Vita. Joannis discipuli senis magni, qui morabatur in vico Caparasima.
Ptolemais civitas est Phoenicis, in hac vicus est
qui dicitur Caparasima [ Graece Παράσημα]. In eo vico
senex quidam erat magnus, habebatque discipulum,
Joannem nomine, et ipsum magnum, singularisque
obedientiae. Quadam ergo die misit senex discipulum
suum in ministerium, dans ei et modicos panes pro
victu suo. Profectus est autem discipulus, et completo
ministerio rediit, retulitque panes. Videns autem
senior panes, ait ei: Fili, quare non comedisti
panes quos dedi tibi? Prostratus ille coram sene, dixit
ei: Ignosce mihi, Pater, quia non benedixisti mihi,
cum mitteres me, neque jussisti ut cibum sumerem,
idcirco non sumpsi. Admiratusque senex discretionem
fratris, benedixit eum.
Ad hunc fratrem post dormitionem senis, cum jejunasset
quadraginta diebus, vox facta est divinitus,
dicens: Super quemcunque morbum imposueris manus,
curabitur. 878 Mane autem facto, per dispensationem
Dei, ecce homo quidam cum uxore veniebat,
cujus mamillam cancri morbus consumebat. Rogabat
ergo illum vir ejus ut uxorem suam curaret. Qui cum
peccatorem se diceret, et indignum ad tale attentandum
opus, vir ille persistebat orans, ut annueret sibi,
uxorisque suae misereretur. Cum vero imposuisset
illi manum, mamillamque signasset, continuo sanata
est. Et ex tunc plurima jam per illum signa Deus operatus
est, non tantum in vita sua, verum etiam post
mortem.
CAPUT LVII. Mors Simeonis Stylitae, et de Juliano abbate etiam Stylite.
Quadraginta fere milliaribus ab Aegis civitate Ciliciae
Stylites erat nomine Simeon; hic fulgure percussus
interiit. Abbas ergo Julianus Stylites presbyter
praeter consuetudinem suam insolito tempore dixit
discipulis suis: Mittite thymiama in thuribulum.
Qui dixerunt ei: Dic nobis causam, Pater; orabantque
ut diceret eis. Senex autem dixit: Quia modo
frater meus Simeon a fulgure dejectus interiit, et
ecce transit anima ejus cum tripudio et exsultatione.
Distabant autem ab invicem milliaribus fere viginti
quatuor.
CAPUT LVIII. Item de Juliano.
Abbas Stephanus Trichinas, monasterii sancti Patris
nostri Sabae antistes, et hoc de memorato abbate
Juliano Stylita narravit, quod leo juxta eum locum
in quo morabatur apparuerit, plurimosque peregrinos
et indigenas necare solitus fuerit. Die ergo quadam
advocans discipulum suum senex, Pancratium nomine,
dixit ei: Vade ferme duo millia passuum ad
Austrum, inveniesque illic leonem jacentem, cui dices:
Humilis Julianus in nomine Jesu Christi filii
Dei vivificantis omnia tibi praecipit ut recedas ab hac