PL 74, col. 671
Carmina (Auctor incertus (Sulpicius Severus)), J. P. Migne
Venimus en istuc, hic nec nunc personat eheu!
Venimus en istuc, et crucis arma silent.
Vere bellator Domini dormite pius heu!
Bellator dormit desiderandus homo.
Intremus tamen et fletu precibusque precemur
Sanctorum Dominum Martinique Deum,
Sternamusque loco quem sanctus fluendo rigabat;
Auxilium nobis spiritus ejus erit.
Bellator dormit, tu nos sed protege, Christe,
Qui non dormitas protege Israhelem.
Item in Cella alia.
Hic inhabitavit Domini vestigia lambens,
Hic inhabitavit vir crucis arma gerens;
Hic inhabitavit sanctus purusque sacerdos,
Hic inhabitavit corpore, corde probus;
Hic inhabitavit scutum cui sancta fides et
Umbo crucis verbum splendidus atque micans.
Hic inhabitavit felix heremita sub antro,
Hic inhabitavit quem paradisus habet.
Item in Cella interiore.
Sancte Deus, miserere loci quem semper amasti,
Dilige, multiplica, protege, semper ama
Completo quoniam pastorem tempore nostrum
Ad loca migrasti lucida, sancta, bona;
Nos quoque vallatu alarum sancte tuarum
Prot ge, conserva, dilige, semper ama.
Suppliciter petimus, dones tribuasque benignus,
Ut nosmet sancti ac simul ille juvent.
Item illic super locum lecti ejus.
Qualia o istic bellantis tela frequenter
Vidimus absentem cum fuit esse virum
Carbones atros cineres horrentia quaeque
Pulveris et nebulas squalida cuncta nimis.
Cilitium subter capiti lapis et cinis altus
Exesis membris hic videbare torus;
Sellula namque fuit requies in nocte silenti
Pro scamno aut cathedra haec quoque sella die.
Incipiunt basilicae. Titulus primus in turre a parte orientis.
Ingrediens templum refer ad sublimia vultum,
Excelsos aditus suspicit alta fides