PL 75, col. 62
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
Ludere me libuit variabilis ordine campi,
Postquam prosa fugit, musa jocosa redit.
Haec mihi tu tribuis, doctor pretiose Gregori,
Qui bona das famulis, sed mala nulla, tuis.
Vestitus coepi, nudus tua munia dixi,
Indue me factis, velleribusque tuis.
Et quia mortalis desunt commercia carnis,
Da mihi sub pedibus posse jacere tuis.
PRAEFATIO.
ejusdem doctoris, qua librum Regulae pastoralis
quadripartita ratione distinxerat, ego quoque illum,
qualiter ad culmen regiminis venerit, in primo hujus
operis libro perhibui; et ad hoc rite perveniens,
qualiter vixerit, in secundo disserui; et bene vivens,
qualiter docuerit, in tertio designavi; et recte docens,
infirmitatem suam quotidie quanta consideratione
cognoverit, in quarto conclusi. Neque magnopere
tempora temporibus contuli, sed rebus similibus
similia coaptavi, quoniam revera non tantum
quando fecisset, sed quantum fecisset, sollicitus deflorare
curavi. In quibus quanquam multa et varia
memoratu digna studio brevitatis omiserim, nihil
memini me posuisse, quod scriptorum veterum nequeat
auctoritate defendi, exceptis illis miraculis quae,
nostris temporibus facta, 22 multis adhuc superstitibus,
vivis vocibus celebrantur. Si cui tamen, ut
assolet, visum fuerit aliter, ad plenitudinem scrinii
vestri recurrens, tot charticios libros epistolarum
ejusdem Patris, quot annos probatur vixisse, revolvat.
Et quia quaedam iliarum, vario tempore destinatae,
varietatem sensuum retinent, eaedemque nonnullis
integrae, quibusdam vero parte aliqua diminutae,
pro personarum, locorum, sive temporum dispensatione,
videntur, fine tenus relegendo conspiciat;
sicque demum lucidam veritatem cognoscens, me aut
cum amasiis defendat, aut cum ausoribus arguat;
quanquam in eo quod tuo judicio placeo, cunctis veritatem
tuentibus me perpetuo placiturum fore praesumam.
Peto igitur ut sicut tuis jussionibus humiliter
parui, sic beati Gregorii precibus, et in hoc saeculo
ab aemulorum insidiis, et in futuro a peccatorum
nexibus merear misericorditer liberari per Jesum
Christum Dominum nostrum. Amen.
LIBER PRIMUS. Qua ratione, quibusve virtutibus ad pontificatum ascenderit, cumulate disseritur.
ARGUMENTUM