PL 75, col. 64

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

resonat, vocaretur. Nam recta quae docturus
erat, dum vivis operibus adimplevit, sibimet ipsi utique
se vigilasse perdocuit; dum vero recta quae faciebat
docendo quoque disseruit, vigilasse dignoscitur,
non solum sui, sed etiam futuri temporis Christianis.
3.
Siquidem inerant ei, cum acerba aetate, matura
jam studia; et auditurus incognita, religiosis senibus
indagator solertissimus adhaerebat: sumptaque
doctrinae semina, tenaci memoriae ruminanda, quae
post in populos mellito declamaret gutture congerebat.
Denique docilis adolescens, cum, transmisso
communiter stylo surgentis infantiae, ad bivium Pythagoricae
litterae pervenisset, incunctanter sinistrum ramum
cum saeculi voluptate relinquere, et ad dextrum

coepit cum coelesti desiderio totis viribus anhelare.
4.
Sed, dum conversionis suae gratiam longius protrahens,
tutius se Christo famulaturum putaret, si sub
praetoris urbani habitu mundo specie tenus serviret,
coeperunt multa contra eum ex ejusdem saeculi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.