PL 75, col. 76

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

32.
« Pelagius episcopus dilecto filio Gregorio venerabili
diacono. Omnia quidem quae necessaria
fuerunt, per Honoratum notarium tibi curavimus indicare:
quem cum fratre et coepiscopo Sebastiano
ad dilectionem tuam direximus, ut quia illis in partibus
ad Ravennam usque nunc cum viro glorioso
domno Decio patricio fuit, ipse sua relatione te ex
omnibus studeat informare; vel si qua necessaria
judicaveritis, possit domno imperatori suggerere.
Quia tantae calamitates ac tribulationes nobis a perfidia
Langobardorum illatae sunt, contra suum proprium
jusjurandum, ut nullus possit ad referendum
sufficere. Praedictum autem fratrem Sebastianum quo
modo susceperimus, vel in quali apud nos, te suggerente,
fuerit charitate, ipsius poteris relatione cognoscere.

Qui etiam 34 promisit nobis necessitates
vel pericula totius Italiae piissimo domno imperatori
suggerere. Loquimini ergo et tractate pariter, quo
modo nostris possitis celeriter subvenire periculis:
quia ita hic coangustata est respublica, ut nisi Deus
piissimi in corde principis inspiraverit ut insitam
sibi misericordiam suis famulis largiatur, et super
illa diacoposin, vel unum magistrum militum, et
unum ducem dignetur concedere, in omni simus angustia
destituti, quia maxime partes Romanae omni
praesidio vacuatae videntur, et exarchus nullum nobis
posse remedium facere scribit, quippe qui nec ad illas
partes custodiendas se testatur posse sufficere. Imperet
ergo illi Deus nostris velociter periculis subvenire,
antequam nefandissimae gentis exercitus loca quae

adhuc a republica detinentur, Deo sibi contrario,
quod absit, praevaleant occupare. Presbyterum autem
ad nos, Deo juvante, retransmittere festina, quia et in
monasterio tuo, et in opus cui eum praeposuimus, necessarius
esse omnino cognoscitur. Data quarto nonarum
Octobrium, indictione tertia [(Concil. tom. V,
epist. 3)] . »
33.
Huic suo cujus hic papa Pelagius monasterio
meminit, Siculus Maximianus, qui postea Syracusanus
episcopus exstitit, eodem tempore praefuit. Qui
ad venerabilem levitam Gregorium in ejusdem regiae
urbis palatio pro responsis ecclesiasticis desudantem,
visitationis gratia, cum fratribus venit [(Lib. III,
Dialog., cap. 36)] ; et dum ad monasterium sibi quoque
commissum Romam rediret, in mari Adriatico

nimia tempestate deprehensus, inaestimabili ordine
atque inusitato miraculo erga se, cunctosque qui
secum aderant omnipotentis Dei et iram cognovit et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.