PL 75, col. 88

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

personas, unam substantiam: Patrem ingenitum, Filium
genitum, Spiritum vero sanctum, nec genitum,
nec ingenitum, sed coaeternum, de Patre et Filio
procedentem. Confiteor unigenitum Filium consubstantialem,
et sine tempore natum de Patre, omnium
visibilium et invisibilium Conditorem, lumen ex lumine,
Deum verum de Deo vero, splendorem gloriae,
figuram substantiae; qui manens Verbum ante saecula,
perfectus homo creatus est juxta finem saeculorum,
conceptus et natus ex Spiritu sancto et de Maria
virgine, qui naturam nostram suscepit absque peccato;
et sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus
tertia die resurrexit a mortuis; die autem quadragesimo
ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris.
Unde venturus est judicare vivos et mortuos, positurus

ante oculos omnium omnia occulta singulorum,
daturus sanctis perpetua praemia regni coelestis, iniquis
autem supplicia ignis aeterni, innovaturus saeculum
per ignem in carnis resurrectione. Confiteor
unam fidem, unum baptisma, unam apostolicam,
et universalem Ecclesiam, in qua sola possunt laxari
peccata in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti.
3.
Synodicam quoque suam Gregorius, secundum
priscum decessorum suorum morem, Joanni Constantinopolitano,
Eulogio Alexandrino, Gregorio Antiocheno,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.